Mugitu terrae vacillavit cuprea bucina porcina, cornu antiquum, quo Hildegardis Birringer ferê septimanatim auditum sibi parat in manifestationibus contra rem fodinariam faciendis. "Reverâ putavi" inquit „nunc periimus, nunc denique tectum cadet in capita nostra."
In epicentro terrae motûs, Saarwellingen in vico propinquo, tegulae sunt discissae, quadrae fenestrarum diffractae. Ex ecclesiae paroecialis Sancti Blasii turri campanariâ 40 (quadraginta) metra altâ fragmenta lapidum raptim deciderunt. Forte fortunâ factum est, ne qui homines violarentur neve interficerentur - tamen hic terraemotus effectûs habet dramaticos.
Nam ex plus unâ septimanâ in Saraviae ultimâ fodinâ carbones non iam effodiuntur - neque umquam effodientur. Post historiam fodinariam 500 (quingentorum) ferê annorum finis factus est celeriter et inexspectatê - etiamsi hôc modo id fit, quod a gubernatione Saravianâ Petro Müller ducente ex annis iam est commendatum et annuntiatum: effossionis carbonariae finis ante annum 2014 (bis millesimum quartum decimum) faciendus.
Eo magis mirandum est, quod neque Petrus Müller Saraviae praeses minister neque RAG, id est praecipua negotiatio fodinaria, in promptu habent consilium definitivum, quo sustententur opere vacaturi - saltim quattuor milia septingenti cooperatores. Si adduntur loci operarii a carbonum effossioni obnoxii, qui spectant ad officinas afferentiales mediae magnitudinis, in Saraviâ valdê obaeratâ 8000 (octo milia) hominum in periculum sunt adducta, ne opere vacent.
SPD vetus fodinariorum pars politica parum scit, quomodo rem tractet
Ergo ipsam calamitatem sequetur commotio oeconomica, quam verisimile est valituram esse ad suffragia comitiorum provincialium, quae ferentur autumno a.2009 (anni bis millesimi noni). Opiniones autem partium politicarum maximê inter se discrepant: Cum Liberales (FDP) et Prasini opinentur rei fodinariae fine iam diu a se postulato, nunc propinquo concipi posse spem oeconomiae salutariter mutandae, pars Sinistra postulat, ut fiat ‚societas occupationis', qualis fuit tempore crisis chalybis sub gubernatione Oscarii Lafontaine - sed Sinistri nullo modo explicant, quomodo Saravia sumptûs talis societatis solveret.
Maximâ ex difficultate laborat Pars Democratarum Socialium (SPD), quae eligi solebat a fodinariis. Quae paucis septimanis ante adhuc publicê deliberavit, num fieri posset, ut carbones effoderentur etiam diu post annum 2018 (bis millesimum duodevicesimum); at nunc SPD sociis suis debet affirmare „securitatem praeferendam esse effossioni". Syndicatus fodinarius (IG BCE) putat decem ferê milia locorum operariorum periclitari necnon Petro Müller praesidi Saraviae ministro obicit, quod crisin verbis fucet.
Reapse Ioachimus Rippel Petri minister oeconomiae, qui est democrates christianus, his diebus mavult verbis efferre eas tantum res, quibus fodinarii deonerentur: fodinarios, qui sint aetate quinquaginta annis maiores, accepturos esse pecunias accommodationis necnon fodinarios ipsius RAG iuniores, qui sint bene instituti, propter penuriam operariorum specialium certê sine difficultate adipisci posse locos aptos. Ioachimus multum promittens: "Nos curabimus" inquit "sortes fodinariorum singulas omnes."
Problema insolubile, quo nihil pariatur nisi spatium temporis
At multis Saravianis hoc non sufficiet, praesertim illis, qui dependent ab ipsâ fodinâ. Septimana proxima praeterita dimissae sunt priores centum purgatrices - quarum spes novi muneris haud maior est quam fodinariorum quadraginta annis maiorum, cum in Saraviâ iam 41.300 (quadraginta unum milia trecenti) homines opere vacent.
Tres septimanae restant usque ad finem rei fodinariae Saraviensis definitivum. Tantum temporis restat societati RAG, quanto eadem gubernationi Saravianae demonstret methodum carbones effodiendi, qua adhibitâ „procul dubio non timenda sint detrimenta huiusmodi", ut ait praeses minister. Quod de facto est problema insolubile, quo nihil pariatur nisi spatium temporis.
Democratae christiani (CDU) et Liberales (FDP) et Prasini declaratione communi hodie etiam affirmaverunt in Saraviâ nequaquam permittendam esse ullam carbonum effossionem, qua vita hominum periclitaretur. Qui decreverunt: "Fortuna ne denuo provocetur". Petrus Müller praeses Saraviae minister dixit: fieri non posse, ut effossio carbonum denuo permitteretur, nisi RAG demonstravisset terrae motûs circa fodinam Saravianam Ensdorpiensem „procul dubio" excludi posse.
"Fides nostra politicorum est destructa"
Adiuvandos esse fodinarios ceterosque operarios ipsius RAG „pacto carbonis fossilis solidario". Omnibus hominibus in Saraviâ responsalibus communiter nitendum et contendendum esse, ut crisin carbonariam superarent et fodinariis Saraviensibus praeberent viam vitae sustentandae futuram.
Itaque vehementius adibitur gubernatio foederalis Berolinensis, ut auxilium ferat - etiamsi Michael Glos minister oeconomiae foederalis, qui est particeps Unionis christiano-socialis (CSU), duabus ferê horis ante declaravit pro fine effossionis anticipato a nemine pecuniam solvendam fore nisi a RAG. Quae opinio ab Henrico (Heinz) Welter, viro 52 (quinquaginta duos annos nato, avum patremque suum secuto ipsius RAG cooperatore, dicitur esse flagitiosa. Henricus: "Fides nostra" inquit „politicorum est prorsus destructa. Nunc nostra sors ab illis contraponitur sorti hominum re fodinariâ afflictorum, quasi non sit sors communis nobis omnibus et quasi non tandem egeamus solutione problematis, quae salutaris sit nobis omnibus."
Ad mensam coquinae domesticam fodinarii nunc omni vespere colloquuntur de futuris rebus incertis. Num potius renuntiem itineri feriato, ad quod faciendum diu pecuniae peperci? Num uxor operam semidiurnam exaugeat? Num denuo nos omnes universi eamus in viam et ultimâ vice manifestemus „pro fodinariorum honore vetusto"? Henricus lamentans: "Si audio" inquit „politicos Berolinenses mittere velle ne nummulum quidem - quid dicam, quonam haec res evadat?"
"Nos quidem per decennia praeparavimus effossionem finiendam"
Hoc quoque quaeritur a Carolo (Charles) Stirnweiss, burgimagistro Forbachi oppidi Francogallici, quod quinque tantum chiliometris abest ab urbe Saraviponto. Finis effossionis carbonariae, quo in Saraviâ efficitur terror merê Panicus, in Lotharingiâ iam pridem transactus est.
Quattuor ferê annis ante „La Houve" fodina prope Creutzwald sita ultima Lotharingiae est conclusa, in hac regione sublati sunt circiter 30.000 (triginta milia) locorum operariorum. Francogallus considerans quomodo nunc agatur cum fodinariis Saravianis non potest quin stupeat. Carolus: "Nos quidem" inquit „finem effossionis carbonariae praeparavimus per decennia. Etiamsi tale infortunium non potuit praevideri: finis aetatis carbonaceae iam pridem".
Res publica Francogallica et departimentum Mosellanum circiter 256 (ducentos qunquaginta sex) miliones euronum solverunt ad Lotharingiae structuram mutandam. Ibidem interim conditae sunt officinae autocineta et materiam artificialem fabricandi. Lotharingia nunc est portione disoccupatorum 8% (octonarum partium centesimarum); quae est parva, si comparatur cum portione disoccupatorum Saraviensi.
Carolus burgimagister dicit Lotharingiani, nisi pecuniam accepissent a gubernatione Parisiensi, hunc laborem ingentem numquam fuerint exanclaturi. "Nec" inquit „mente possum fingere, quomodo Saravia hanc calamitatem superatura sit nisi a gubernatione foederali adiuta".
Hanc relationem d.06.m.Mart. a.2008 h.05.34 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: