19
BEELZEBUFO
A bufone monstruoso devoratos esse dinosauros
Nullus bufo erat tantâ crassitie: Bufo diabolicus, quem modo investigatores proposuerunt, tam magnus tamque ponderosus erat, ut immineret ipsis dinosauris minoribus. Qui bufo fuit maximus omnium sui generis – gaudeamus, quod istud monstrum iam evanuit ante 70 ferê miliones annorum.
Hic bufo formâ erat globi lusûs „bowling" aut cucurbitae, quae est mediâ magnitudine.
Îdem bufo pondere erat quinque maximum chiliogrammorum necnon erat cataphracta. Conraua goliath, quae est rana beelzebufoni maximê affinis longitudinis 32 centimetrorum, ponderis 3,6 (trium – virgula – sex) chiliogrammorum, nullo modo assecuta esset Beelzebufonem ampingam, Madagascariae bufonem diabolicum.
Beelzebufo ampinga comparatur cum Mantydactylo ampingâ, maximâ omnium ranarum hodie in Madagascariâ viventium: "Rana sat vorax"
Susanna Evans et Marcus Jones Collegii Universitatis Londinensis necnon David Krause Universitatis Stony Brook vir doctus in periodico speciali "PNAS" (t.105, p. 2951) describunt animal praevetustum, quod in nonnullis cinematis horrificis gerere posset personam praecipuam monstri linguâ crepitantis – feliciter accidit – dicas – quod haec bestia iam evanesceret ante 65 (sexaginta quinque) vel 70 (septuaginta) miliones annorum.
Beelzebufo instructus erat tutamine cataphracto, ore erat latissimo, mandibulis fortissimis. Verisimile est eundem hoc ore devorare potuisse lacertas, vertebrata minora, fortasse ipsos dinosaurorum catulos. Cum bufo monstruosus colore suo bene lateret, commode poterat insidiari bestiis praedandis. Susanna Evans dicit verisimile esse beelzebufonem praecipuê deglutivisse insecta et lacertas, "sed fieri potuit, ut beelzebufo interdum etiam comederet dinosauros modo exclusos aut iuveniles". David addidit illum fuisse certê „sat voracem".
Beelzebufo quomodo pervênit in Madagascariam?
David Krause eiusque collegae beelzebufonis sceleton restituerunt e variis bufonibus huius generis, quia e 75 (septuaginta quinque) usque nunc inventis beelzebufonibus plerumque nihil relictum est nisi ossa singula. Iam anno 1993 David in Madagascariâ invênit priora fragmenta ossum bufonaceorum insolito magna. At nunc demum sat multa fragmenta inter se comparari poterant, ut restitueretur aspectus beelzebufonis horribilis.
Palaeoamphibiologi diu aestuaverant, in quem gregem systematicum beelzebufo esset referendus: Anura amphibia beelzebufoni maximê affinia sunt generis Austroamericani, quod dicitur ceratophrys. Sed bufo Austroamericanus quid sibi vult in Madagascariâ? Tales bestiae cum transire non possint magnos oceanos nullaque fossilia alia beelzebufonis inventa sunt in continente Africanâ, Susanna eiusque cooperatores opinantur insulam Africanam et continentem austroamericanam fuisse inter se coniunctas.
Quidam geologi putant aetate cretaceâ exeunte Austroamericam trans antarctin cum Madagascariâ coniunctam fuisse ponte terreno. Haec thesis confirmatur artioribus affinitatibus, quae intercedunt inter fossilia sauropodum, theropodum, crocodilorum, mammalium.
Hanc relationem d.19.m.Febr. a.2008 h.09.51 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|