Annus
2 0 0 8


06

MONASTERIUM PERQUISITUM ESSE

Patrem monachum furatum esse in erotopolio

Eheu monachum delapsum: Quidam Benedictinus in erotopolio Herbipolitano complura pornoscopemata furans deprehensus est. Eiusdem in conclavibus, quae sita sunt in Monasterio Maria Laach, deinde perquisitis astyphylaces invenerunt 230 (ducenta triginta) erotocinemata – quae non omnia erant empta.

Herbipoli ex urbe – Septimum praeceptum divinum, quod est "NON FURTUM FACIES" iste non flocci fecit: Quidam pater monachus monasterii Rhenano-Palatinatensis, cui nomen est „Maria Laach", in erotopolio Herbipolitano furtum faciens deprehensus est in flagranti delicto. Îdem vir pius 49 (undequinquaginta) annos natus ab „Ephemeride vespertinâ" refertur sacculo iaccae suae indidisse quattuor pornocinemata cinaedica, sed a venditrice observatus aufugiens paulo post mediâ in urbe comprehensus esse ab hominibus praetereuntibus. Eundem monachum frustra conatum esse merces surreptas abicere in situlam purgatoriam – astyphylaces scopodiscos potuisse confiscare. Quae res in relatione legitur iam ante Natale Domini facta esse.


Abbatia Maria Laach: Habitaculum monachi Benedictini

Îdem clericus dicitur statim totam rem confessus esse. At cum possessor erotopolii alia quoque cinemata tabernae suae desideraret necnon sacerdos saepius professionis causâ versatus esset prope Herbipolim, actor publicus effecit, ut conclavia pii patris monasterialia ab astyphylacibus perquirerentur.

Investigatores astynomici ab "Ephemeride vespertinâ" referuntur ibidem invenisse alia cinemata surrepta: astyphylaces in conclavibus monachi invenerunt 230 (ducenta triginta) pornocinemata, e quibus 40 (quadraginta), quae possessor erotopolii desiderabat, 190 (centum nonaginta), quae monachus contendebat se êmisse. Eidem clerico nunc imminet aut causa publica aut mandatum poenale. Si mandatum acceperit, causam publicam evitabit.

Hanc relationem d.06.m.Mart. a.2008 h.15.40 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae