Annus
2 0 0 8


De Brassica oleracea Italica salutari

De Brassica oleracea Italica salutari

Quo magis Brassicae oleraceae Italicae germinum sucum sumpseris, eo magis periculum vesicae tumoris minuetur: hoc adfirmant studiosi Instituti Americani Roswell in scripto edito in actis "Tumorum investigatio" (Cancer Research). Iamdiu constat nonnullas plantas ex grege "Cruciferarum", quarum una est Brassica oleracea Italica, tali effectu praeditas esse, quod in illis materies isothiocyanica (ITC) appellatae abundent.

Studiosi quinque murium manipulos varia ratione aluerunt: primo communis esca, alteri Brassicae oleraceae Italicae germinum sucus, ceteris materies N-butyl-N-(4-hydroxybutylnitrosamina), breviter BBN appellata, quae vesicae tumoris causa est. E manipulis cui toxicon praebebatur, ante duas septimanas alii nihil, alii minus, alii plus dictorum germinum suci suppeditatum erat.

Neque in primo neque in altero manipulo ullus tumor aliusve morbus apparuit; fere omnes mures qui toxicon tantum miseri sumpserant tumoribus aegrotaverunt, sed ex illis, qui minus suci sumpserant quartus quisque superfuit, cum ex bestiis maiore suci vi nutritis tertius quisque tantum aegrotavit. Quapropter Yuesheng Zhang, medicus de tumoribus peritus qui studiosos in hoc experimento perficiendo duxit, putat facultatem vesicae tumorum vitandorum excogitari posse, quamquam de bestiis haud de hominibus actum sit, murium vesicas enim isothiocyanicis beneficio affici.

Non tantum Brassicae oleraceae Italicae (quas in imagine adposita aspicis), sed etiam varietates "Botrytis" et "Sabauda" vulgo facillimae inventu, eandem beneficam materiem continent, sed nimis magna vis olerum illorum tibi diutissime comedenda sit, ut morbos illos nefastos vites.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae