Annus
2 0 0 8


07

IAPONES BALAENAS VENARI IMMISERICORDITER

Australianos publicare imagines balaenicapturae miserabiles

His photographematîs animi hominum commoventur: Iapones balaenicaptores in terrâ antarcticâ necaverunt balaenam adultam et vitulum, fortasse matrem eiusque filium proprium. Australiani cum has imagines publicaverint, Iapones stomachantur.

His imaginibus res ipsa apparet satis clarê: Balaenoptera (i.e. Angl. mink whale) adulta eiusdemque generis balaenarum vitulus, ambo e caudis alligati, trahuntur in Iaponicam navem balaenicaptoriam. Apparent quoque viscera, quae per vulnus iaculo hamato effectum exprimuntur e corpore vituli. At puppi huius navis fabricariae infixum est vexillum, cui inscriptum est hac nave fieri legalem investigationem scientificam secundum ICRW (i.e. Conventum Internationalem balaenicapturae regulandae).

VENATIO BALAENARUM: MORS IN MARI GLACIALI FACTA


Balaenicaptura in mari glaciali facta: Iapones balaenicaptores iaculo hamato feriunt balaenopteram.


En imagines miserabiles: Hae imagines factae sunt e nave Australianâ.


Iapones perseverant in balaenicapturâ simulantes se balaenas investigare finibus scientificis.


Mater cum filio: Balaenoptera mater eiusque vitulus in navem trahuntur.


Num talis imago facta est , ut homines animis commotis instigarentur? Director generalis Instituti Iaponici balaenas investigandi negavit has balaenas esse matrem cum vitulo suo. Qui gubernationi Australianae obiecit, quod his imaginibus homines instigaret.

Petrus (Peter) Garrett Australianus minister circumiectorum in emissione televisoriâ interrogatus: "Me" inquit „istaec photographemata aspicientem taeduit et miseruit. Propter istam rem nos spe vehementer decipimur: Plurimum doles, si scis balaenam iaculo hamato ictam nequaquam statim mori, sed dolorosê intermori posse per quadrans horae. Res etiam tristior est, si consideras etiam vitulum esse necatum." Homines periti putant hunc vitulum habere aetatem anno minorem.

Iapones, quamvis ubique terrarum a multis iterum iterumque vituperentur, balaenas venari non desinunt. Iaponibus licet haec marina animalia mammalia venari ad fines scientificos: Gubernatio Iaponica enim argumento investigationis scientificae praetexto utitur quadam technâ, qua subdolosê evitet praecepta moratorii balaenicaptorii anno 1986 (millesimo nongentesimo octogesimo sexto) constituti. Simul gubernatio Iaponica non dissimulat carnem balaeninam denique vendi in Iaponiae supervenaliciis (Angl. super markets). Iapones consilium ceperunt aestate antarcticâ venari mille balaenopteras aut physalos (Angl. fin whales). His 20 (viginti) annis Iapones balaenicaptores interfecerunt circiter septem milia balaenopterarum.

Petrus minister circumiectorum: "Hac in re" inquit „neque agitur de scientiis neque de investigatione scientificâ. Isti rem appellant balaenarum investigationem, revera balaenas necant."

Photographemata illa facta sunt ex Australianâ nave custodiae piscatoriae telonialisque. Eadem navis emissa erat in mare glaciale, ut colligerentur indicia. Gubernatio Australiana nunc in animo habet Iapones accusare coram tribunali internationali. Robertus (Bob) Debus minister rerum internarum imagines appellavit „horribiles". Fortasse gubernationem iisdem usuram esse ad accusationem affirmandam. Cevinus (Kevin) Rudd Australianus minister primarius promisit gubernationem etiam maiorem operam daturam esse, ut balaenicapturam impediret.

Iapones Australianis obiciunt, quod homines instigent

Organisationes circumiecturales imaginibus conspectis sunt indignatissimae: Stephanus (Steve) Shallhorn locutor ipsius Greenpeace dixit his photographematis etiam demonstrari Iapones nequaquam curare, num eorum balaenicaptores caperent matres balaenarum earumque vitulos. Stephanus: "Nunc" inquit „gubernatio Australiana habet indicia propria Iaponicae balaenicapturae. Nos expectamus Australianos nunc hanc rem proposituros esse coram commissione balaenicapturae internationali."

Gubernatio primo noluerat publicare imagines, ne molestiam afferret Iaponicae nationi, quae est consors commercialis sua omnium secunda. Ambae nationes consenserant studendum esse, ne eo quod Australia balaenicapturam reprobaret, perturbarentur disceptationes.

Nunc Iapones aegrê ferunt, quod imagines illae sunt divulgatae: Magistratûs Iaponiae piscatorii Australiae obiecerunt, quod consulto homines instigarent, ut fieret publica indignatio. Quidam Iapon officialis: "Ministri rerum externarum" inquit „utriusque terrae nuper consenserant se tractaturos esse thema balaenarum tranquillê. "Talibus imaginibus divulgandis fiunt difficultates, quia iisdem hominum animi commoventur."

Institutum balaenas investigandi Iaponicum, quo auctore fit balaenicaptura, gubernationem Australianam vituperavit, quod homines consulto falleret. Balaenas illas photographatas non unam alteri esse affinem. Minoru Morimoto director generalis huius instituti; "Falso dictum est" inquit „illas balaenas esse matrem cum vitulo suo. Imaginibus gubernationis Australianae relationibusque diurnariorum fieri potest, ut hominibus periculosê instigatis consensus Iaponiae Australiaeque graviter affligatur."

Activistae circumiecturales annuntiaverant actiones in naves Iaponum balaenicaptorias directas. Septimanâ proximâ praeteritâ activistae navibus mare glaciale reliquerant, ut in Australiâ navium complerent immissaria benzino. Societas „Sea Shepherd Conservation" annuntiavit se celerius redituram esse, ut uteretur attentione publicâ, quae effecta esset imaginibus publicatis. Thomas Baldwin locutor huius organisationis circumiecturalis: "Nos" inquit „quam celerrimê volumus redire necnon omnia faciemus, ut illos impediamus, ne etiam alias balaenas necent."

Hanc relationem d.07.m.Febr. a.2008 h.11.16 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

________________

ANTARCTIS

Iapones pergere venari balaenas

Classis Iaponum balaenicaptorum in mari glaciali prope terram antarcticam denuo coeperunt balaenas venari. Tutores bestiarum manifestando effecerant, ut pausa balaenas venandi fieret complurium septimanarum.


Balaenae occisae pertractantur: Iapones pergunt balaenas venari

Die Martis Kyodo agentura nuntiorum rettulit nonnullos magistratûs Tochiensis ministerii piscatorii participes dixisse constitutum esse, ut venatio balaenarum redintegraretur, quia non iam timendum esset, ne activistae circumiecturales eandem gravius perturbarent. Classis Iaponica cum organisationibus bestiarum tutatricibus, quae sunt Greenpeace multoque radicalior Societas Sea Shepherd Conservation Society, rixata medio mense Ianuario coacta erat, ut desineret balaenas capere.

Societas enim Sea Shepherd minata erat se effecturam esse, ut navis sua collideret cum Iaponicâ nave captoriâ, postea duo activistae huius Societatis in navem captoriam nixi per quoddam tempus ibi retenti sunt, sed deinde dimissi.

Iaponibus adversus moratorium a,1986 decretum quotannis licet venari plus mille balaenas ad fines investigationis scientificae. At tutores circumiectorum huius actionis usum scientificum addubitantes gubernationi Iaponicae obiciunt, quod non curet balaenas venandas nisi lucricupidine.

Hanc relationem d.05.Febr., h.17.18 a.2008 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae