Annus
2 0 0 8


26

IN AULA SCHOLARI

Discipulum magistro colaphum duxisse

Quidam discipulus classis octavae refertur directorem vicarium Casseliensis scholae universalis colapho humum deiecisse et deinde eundem conculcavisse. In discipulum quindecim annos natum inquiritur propter suspicionem laesionis corporalis periculosae.

Gerhardus (Gerd) Hallaschka, director Casselliensis scholae universalis, refert eundem puerum diei Lunae tempore antemeridiano intra pausam in locis scholae apparuisse – quamvis die Veneris in tempus nondum definitum ab institutione exclusus esset. Deinde in aulâ scholae rixam exortam esse pueri quindenarii et directoris vicarii. Gerhardus autem nihil dicere voluit de eventibus, quorum causâ puer ab institutione scholari exclusus erat.

Îdem discipulus classis octavae dicitur directorem vicarium colapho humum deiecisse eundemque conculcasse. Hoc nuntiatum est ab astynomis relationem ephemeridos "Hessisch/Niedersächsische Allgemeine (HNA)" affirmantibus. Locutor quidam astynomicus dixit inquiri in discipulum propter suspicionem laesionis corporalis periculosae.

Schola Iosephi de Eichendorff, in qua haec res facta est, compluribus iam praemiis honestata est propter extraordinaria incepta vel „proiecta" paedagogica. Quae est una ex viginti (20) ferê Germanicis scholis „Coetûs Romaniensis" (Club-of-Rome).

Coetus Romaniensis a.1968 Româ in urbe conditus est. Îdem coetus, qui saepe dicitur esse „circulus cogitatorum", inde ex eo tempore studet ubique terrarum fovere conscientiam problematum complexorum atque solutionum possibilium. Scholae permissionem Coetûs Romaniensis petentes non accipient nisi per quinquennium hominibus peritis comitantibus processerint in viâ a se ipsis electâ.

Hanc relationem d.26.m.Febr. a.2008 h.19.08 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae