INTER SCYLLAM STAGNATIONIS ET INFLATIONIS CHARYBDIM
INTER SCYLLAM STAGNATIONIS ET INFLATIONIS CHARYBDIM
Fed ante dilemma
Ex recentioribus datis macrooeconomicis US-Americanis patet
propius realitatem esse horrorem 'stagflationis', id est
stagnationis sive tarditatis incrementi oeconomici simul
evenientis cum inflatione nummi, quae duo phaenomena sibi
opposita aliter rarissime una apparent.
Datis die Martis (27
Februarii) divulgatis patet numerum aedium, quae mense Ianuario
venum ierunt, denuo minutum esse, usque ad 588 milia (605 milia
mense Decembri). Eodem mense mandata eb emptoribus in ergasteriis
Americanis facta deminuta esse 5,3 centesimis. Die Mercurii autem
divulgatus index status consumentium ab institutione Conference
Board uno quoque mense praebitus cecidit ad locum, ubi
fuerat... ante 17 annos.
At eodem die Mercurii secundum data ministerii laboris pretia
mercium ab ergasteriis consituta (PPI) creverunt mense
Ianuarii centesima parte (1%), cum putabantur crevisse tantum 0,4
centesimis (mense Decembri creverant 0,3%). Ita fit, licet
ergasteria ipsa minus mandent, minus verisimiliter producant.
Qualis status monstruoso verbo 'stagflationis' ab Americanis
nuncupatur.
Crescunt videlicet omnia pretia mercium US-Americanarum prater
ipsarum aedium, quarum mercatus crisi hypothecaria laborat. Quae
pretia secundum indicem Standard & Poor's/Case-Shiller
ceciderunt 9,1 centesimis mense Decembri 2007 comparato eidem
mensi anni 2006. Secundum alios mercatus aedium analyticos, qui
aliis calculationis methodis utuntur, pretia aedium villarumque
Americanarum cadunt ultimo tempore passu annuali etiam 20%. Omnia
autem cuncta pretia crescunt, crescunt vero citius opinato...
Rebus ita stantibus Argentaria Foederalis USA (Fed)
in loco dificillimo manet, nam usuram denuo minuendo - quod
factura esse a negotiatoribus putatur - speret excitare
incrementum oeconomicum. Eodem facto tamen simul excitabit nummi
inflationem, quae res nullius terrae argentario publico in votis
sane sit.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|