Annus
2 0 0 8


sss

Liberi paululum

(Ein bisschen unabhängig)

Kosovia res publica facta est, sed sententia aliis adhuc contingit

Vix hodiernus minister primarius quondam bellator Hashim Thaçi Kosoviae libertatem proclamaverat, cum Russi Nationum Unitarum consilium securitatis convocavit de Serbiae finium integritate restituenda postulantes. Dum Prishtinae Kosoviae Albanici diu desideratam libertatem celebrant, omnibus constat Russiam proposita sua apiscendi gratia abusuram esse nova re publica in Europa ad austrum vergenti condita .

Moscuae causa datur reclamandi, quod gravi iniuria affecta sit, et de ceteris rebus, v. g. de energia, se severius gerendi quod plures Europae nationes et USA contra Russorum voluntatem rem publicam Kosoviae agnoscere voluerint. Litis USAe et Russiae de Europa orientali partienda nova lusio coepit, sed nihil fere in Kosoviae incolarum, qui circiter duo miliones sunt, condicionibus mutabitur. Ab anno enim MIM, cum NATO et ONU omnia auxilia tyrannico Milosevic regimini abstulerunt, Singidunum (Beograd) nihil amplius de regione illa deliberare potest.

Paululum tantum libera facta est Kosovia die Solis praeterito: nullum enim consilium annis futuris nisi Washingtonia et Bruxellis adprobantibus capere poterit; praeterea plures civitates ONUs sociae rem publicam non agnoscent. Singidunum tamen fines Kosoviis transitu difficiliores efficiet, ipsorum iter faciendi facultatem circumscribens. Hoc tantum Unioni Europaeae manet, ut difficultates cum Singiduno toleret.

Haec prima est quaestio, ne res publica nuper condita corruat neu Serbi Kosoviam septemtrionalem inhabitantes secedant. Ad hoc, Macedoniae et Serbiae meridionalis Albanicis incolis recens finium descriptio optimum argumentum est ut voluntas secedendi alatur, ut quidem sibi commoda aliqua comparent. Nihilo minus, libertas Kosoviae causa est respirandi.

Nam demum post annos immobilitatis patet omnibus Balcaniae civitatibus iter ad Unionem Europaeam; vel Serbia Unionis socia minime fieri posset, nisi Kosoviae status certus ac definitus esset. Numquam re vera, dum viguit Jugoslavia, Albanici communis patriae cum Serbis Kosoviae incolis participes fuerunt. Nulla tali communio iam diu fuit, cum Kosovia aliter ac Serbia sub Ottomanici regni dicione mansit (ab anno MDCCCLXXVIII usque ad MCMXII); sub Nationum Unitarum vero patrocinio ambo populi invicem etiam conflixerunt. Mutuum fastidium dum Vindobonae de pace agitur omnibus patuit: Kosoviae secessio a Serbia sola videlicet solvere potuit postremam gravem insolutam quaestionem post bella Balcanica saeculo XX vergenti confecta.

Utrum ductores politici libertatem meruerint an non, omnes ignorant: neque enim recentibus annis regulae, verbi gratia profugorum reditus, servatae sunt neque rectores erga populi partes minores aut Albanicos recta cum conscientia se gesserunt. Omnes factiones contra latrocinio et corruptione constanter affectae sunt, singuli optimates rem publicam ut suum negotium existimare soliti sunt. Ordo Nationum Unitarum non tantum aspicere perrexit, sed etiam male a Balcanicis audiit quod nimia cum auctoritate egisset. Quamquam milia multa milionum euronum in Kosoviam affluxerint, negotiis vacuorum virorum et scelestorum catervae minime deminutae sunt.

Unioni Europaeae difficilis hereditas ab ONU relinquitur, increscit autem periculum patrocinii decidendi: iam in Bosnia omnes observaverunt viros politicos civitatis illius omni culpa se insontes putare atque Unionem Europaeam usque ad illum diem impedire, quo ipsa sibi totam dicionem tradat.

Scriptum hoc diurnariae Adelheid Wölfl in actis Austriacis interretialibus "Der Standard" (Exemplum) die XVIII mensis Februarii anno MMVIII editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae