Annus
2 0 0 8


Page normale sans titre

Si bene valere vis, crebrius ama!

Institutum Britannicum ad valetudinem tutandam (NHS) omnibus viris et feminis, qui corpus exercentes valetudini operam dant, novum consilium praebet: sub linteo sese exerceant ut cordis ictus vitent et diutius valeant. Quotiescumque enim amans summam voluptatem attigit moleculae "endorphinae" appellatae generantur, quae cellulas immunitatis adeo excitant ut morbi sicut cancer avertantur et rugae ore arceantur aut extenuentur. Institutum confirmat haec omnia experientia comprobata esse neque per iocum dicta.

Amoris enim exercitium parvo cum labore beneficia athletarum similia praebet: non eges cursu circum insulam neque palaestra, cum amans omnes musculos exerceas, cor et pulmones fatiges, mille ducentos joule (id est trecentas caloris mensuras) singula hora teras. Si constanter hieme futueris, vere subsequenti capillo lucidiore et cute leviore et rugis non excavatis iuvenesces; praeterea amoris culmen in sanguinis fluxum materias dolores lenientes infundit, quae tenuium morborum, verbi gratia gravedinis, signa temperent. Demum oestrogenum et testosteronum ita elata ossa et musculos adeo iuvant, ut optime et intus et foris valeas.

Feles ergo in imagine adposita persaepe imitandi sunt!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae