06
MUNDUS INSANUS:
Quattuor relatiunculae vix credibiles:
°°°°°°°°°
HILDESHEMIA
Virum 128 chiliogrammorum uxorem suo pondere contudisse
Laesio corporis mortifera: Vir Saxoniae Inferioris punietur custodiâ quinquenni, quia uxorem mortiferê contudit. Rixâ factâ maritus uxori ita insederat, ut eius costae diffringerentur.
Hildeshemiâ ex urbe – Idem obesus vir quinquagenarius tempore facinoris pondere erat 128 (centum duodetriginta) chiliogrammorum. Confessus est se cum uxore rixatum eidem insedisse, sed negavit se illam voluisse necare.
Victima, uxor viri 46 (quadraginta sex annos) nata, cuius pondus erat dimidio minus, mariti impetu passa est 18 (duodeviginti) costarum fracturas; quo factum est, ut eadem 4 septimanis postea moreretur magnis cum doloribus. Vir, qui officium gerit laophorici*, ipso in oeco iudiciali ab astyphylacibus comprehensus est, quia iudex sensit periculum esse, ne ille aufugeret.
Reus in causâ iudiciali dixerat nihil factum esse nisi incommodum – se infeliciter in uxorem suam cecidisse.
At arbiter rei peritus affirmavit necesse esse virum minimum per duas minutas insedisse uxori 63 (sexaginta tria) chiliogramma pendentem. Ulrich Pohl iudex praesidens iudicium explicans: "Facinus" inquit „effectum est condicionibus conubii difficilibus". Reum saepius uxorem mulcavisse.
Mulier nonnullis diebus demum post impetum mariti in nosocomio erat curata. Medici autem, cum tres tantum costarum fracturas invenissent, mulierem mox dimiserunt. Iudici persuasum est radiologum nosocomii mulierem falso curavisse, quia arbiter in radiogrammate statim decuriâ plures fracturas invênit. Itaque in causâ iudiciali dictum est oportuisse, ut mulier duodeviginti fracturis costarum laesa remaneret in nosocomio.
Pohl iudex rem verbis extulit: "Haec mulier" inquit „per septimanas mortua est tormentuosê". Tamen reum nullo modo uxorem adiuvasse. Vir autem quinquagenarius dixerat se illis septimanis numquam putasse uxorem esse morituram. Iudex sententiâ suâ secutus est postulationem actoris publici. Defensor autem petiverat poenam probationis.
__________
*laophoricus , -i m. orig. Theod. Busfahrer; Angl. bus driver.
FECUNDITAS PARUM GRATA
Puellam sedenariam (16) iterum parituram esse trigeminos
En puellam Argentinianam, quae tribus annis fit mater septupla: Eadem intra biennium iterum paritura est trigeminos – necnon habet iam filium bimulum. Mater puellae parum gavisa est.
Bonaeropoli ex urbe Argentinae principe – Haec puella aetate quattuordecim annos nata primum facta est mater. Deinde anno proximo praeterito peperit trigeminos. Iosephus (José) Ovido, praeceptor stationis obstetriciae, quae inest nosocomio Cordobensi (Córdoba): "Talis res" inquit „nobis antea numquam accidit".
Mater puellae gravidae: „Cum audiremus" inquit „filiam iterum parituram esse trigeminos, cogitavimus nobis esse moriendum". Avia dixit puellam opere vacare, genitorem se apoculasse*. Praeter se ipsam neminem vitam filiae quaestu sustentare.
______________
orig. Theod. sich aus dem Staube machen, i.e. clam abire, aufugere. Verbum vulgare, q.e. se apoculare, invenitur apud Petronium (62,3; 67,3).
USA
Puerulum a siphonariis e machinâ lautoriâ liberatum esse
Tympanum machinae lautoriae est defecta, sed Donovanus Hasseman territus vitâ superavit. Qui puer quattuor annos natus in Dover urbe Americanâ habitans in machinam lautoriam irrepserat ibique haeserat. Nemo nisi siphonarii eum servare potuerunt.
Dover ex urbe – Siphonarii rettulerunt Donovanum diei Dominici vespertino tempore in machinâ haerentem non iam potuisse se movere, pectus eius genubus oppressum esse. Matrem quomodocumque conatam esse eum extrahere, frustra fecisse.
Puer a siphonariis servatus primo in nosocomium est illatus. In dimissionem nosocomae puero donaverunt ursulum lusorium, cui familia statim imposuit nomen „Tympanum lautorium".
CONVIVIUM DIEI LUNAE FURIOSAE
Mulierem inebriatissimam autocinetum gubernasse ad astynomos
Visitatio spirituosa: Die Lunae Saturnalicio quaedam mulier inebriatissima autoraedam gubernavit ad astyphylacêum Gottingense, ut ibi epistulam traderet. Astyphylaces libenter acceperunt epistulam – necnon diploma gubernationis.
Gottingâ ex urbe – Cum mulier undequinquaginta annos nata astyphylacibus traderet epistulam, illi odorati sunt alcohol. Primo magistratus cogitaverunt mulierem ab alio advectam esse.
Colloquio facto acceperunt invenerunt illam ipsam autoraedam gubernasse. Proba alcoholica facta invenerunt sanguini mulieris inesse 3,13‰ (tres – virgula – unam tres partes pro mille) alcoholis. Itaque astyphylaces non solum mulieris epistulam traditam retinuerunt, sed etiam diploma gubernationis.
Has relationes d.05, 06 & 08. m.Febr., a.2008, h.09.14 in periodico interretiali „SPIEGEL online" inventas e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|