POST QUADRAGINTA QUATTUOR ANNOS EQUES IN OLYMPIA REVERTITUR
POST QUADRAGINTA QUATTUOR ANNOS EQUES IN OLYMPIA REVERTITUR
Sexagenarius Iapo pro nomismate
certabit
Iaponica
societas hippica decrevit unum eius repraesentatorum in ludis
Olympicis Pecchinensibus hac proxima aestate fore 66 annos natum
Hiroshi Hoketsu, qui iam anno 1964 Olympiis adfuit, tunc Tokiae
40um locum obtinens in saltibus hippicis. Proximis autem ludis
equiriis gregalibus aderit.
"Verum est eum non adfuisse Olympiis ab anno 1964, sed
abhinc semper artem equitandi exercitat necnon particeps adhuc
est multorum certaminum" - dixit praeses Iaponicae
societatis hippicae Azusa Kitano.
Adhuc vetustissimus Olympionices Iaponus erat mulier equitans
Kikuko Inoue, quae aetate 63 annorum participavit ludis Seuliae
anni 1988.
Veterrimus autem omnium Olympionicum mundi manet adhuc
sclopetator Sueticus Oscar Swahn, qui anno 1920 Antverpiae
nomismate potitus est 73um annum vitae agens.
Tempore ludorum Pecchinensium Hoketsu vir 67 annorum erit.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|