Annus
2 0 0 8


19

SOLLEMNITAS AŠURA

Ecce viros sanguinem suum effundere pro Deo - et contra USA

Beryto ex urbe refert Ulrike Putz, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Sanguis inspergitur hominibus praetereuntibus, in solis et pavimentis fiunt sanguinis lacullae: Toto in orbe terrarum Siitae hodie ipsi se flagellant, saepe tam fortiter, ut animo relinquantur. Iidem muslimi fideles celebrant horam religionis suae natalem - in Libanone haec sollemnitas fit manifestatio politica.

Beryto ex urbe - Ibrahimi aspectus talis est, ut videatur egêre medico summae necessitatis, idque urgentissimê. Eius facies sanguine est offusa, eius capilli antea cinerei nunc nihil sunt nisi rubra massa incrustata. De genîs Ibrahimi friat sanguis arefactus, de naso adhuc destillat. Tamen Ibrahimus nequaquam adire vult aliquem e numerosis vigilibus sanitariis. Qui sanguinem suum effundit voluntariê.

Ante horam Ibrahimus caput inclinavit, ut aliquis ex adiutoribus meschitariis oppexum capillorum divideret. Idem vir brevibus novaculae ictibus cutem capitis insecuit. Ibrahimus 34 annos natus obsecrans: „Nequaquam" inquit „dolet. Nos hoc non sentimus, quia facimus pro Deo".


En iuvenem pompae participem in tabernaculo sanitario sedens: Non omnes sustinent sanguinis amissionem, vigiles sanitariae continuo operantur, adiuvant animo relictos, vulnera incisoria ligant et disinficiunt.


Sanguine superfusus: Ibrahimus est quidem aspectu graviter laesi, sed contendit caput insectum non dolere: "Nos non sentimus hoc, quia facimus pro Deo."


Ecce sanguis solo inspersus: Etiam etiamque sanguis destillat in sŏlum meschitae Nabatiyensis marmoreum.


Religio rationi politicae immixta: Phylarchus Abbas Huteit pro certo habet politica conexa esse cum religiosis: „Si" inquit „gubernatio Libanoniana pergit collaborare cum occidentalibus et imperialistis, eadem habenda est pro Yazido." Yazidus autem fuit interfector Husseini.


Participes aetate minimi quinque demum annos habent: Die Sollemnitatis Ašura Siitae memores sunt mortis heroicae Husseini, qui condidit religionem suam. In urbe Nabatiye Libanonianâ siitae fideles cutem capitis scarifant, ut commonefaciant caedis, quam fecerunt adversarii Husseini.


Ecce viros perquam communes: Postquam ipse se flagellavit, is vir telephono mobili auri appresso primum indulget sigarello.


Mos ex longo tempore traditus: Pannis albis minus obteguntur vestimenta vialia, potius iisdem fideles siitae commonefiant pannorum cadaveralium, quibus involuti erant Husseinus eiusque asseclae.


Gladiis et novaculis: Adiutores meschitarii fidelibus adsunt ipsos se flagellantibus. Nonnulli utuntur novaculis, ut insecent cutem capitis, traditionalistae utuntur gladio.


Ecce caput cruentissimum: Participes pompae dicunt iuvenes inter se certare, quis effundat sanguinis copiam omnium maximam.

Dies saturni est, fit sollemnitas Ašura. In Iraniâ, in Iraciâ, in omnibus terris, in quibus vivunt muslimi siitae, fideles hodie meminêrunt mortis Husseini eiusque comitum. In Libanone aliquot milia siitarum e parte terrae australi profecti sunt Nabatiyen in urbem, ut publicê lugêrent de suis heroibus.

Cum Husseinus a.680 p.Chr.n. Cerbalâ in urbe Iracianâ interfectus esset, exorta est religio siitica. Husseinus mortuus est, cum prophetae assectatores inter se rixati essent, quis fieret Mohameti successor verus. Adversarius Yazid refertur unâ cum 40.000 (quadraginta milibus) virorum impetum faciens in Husseinum eiusque 72 (septuaginta duos) comites caedem paravisse multiplicem.

Catholicis in terris esse Christianos se ipsos flagellantes

Ut commonefaciant huius caedis fatalis, hodie viri Nabatiyenses insecant cutem capitis. "Hussein, Hussein", rhytmicê clamitant pompas per vias agentes, rhythmicê vulnera capitum plangentes, ut sanguine aspergantur homines circumstantes. In viae asphalto, in meschitae solo marmoreo exorti sunt lacûs sanguinei.

Non omnes sunt tam obdurati quam Ibrahimus: Iterum iterumque ad tentoria sanitaria feruntur homines animis relicti, inter quos sunt multi pueri, quorum corpora non paria sunt tantae sanguinis amissioni. Pompae participes omnium minimi habent quinque, sex annos.

Occidentalibus observatoribus sollemnitas Ašura primo conspectu videtur esse valdê aliena, paene taetra. Laboriosum est recordari etiam in ludis Passionis in terris catholicis nonnullos Christianos se ipsos flagellare, ut etiam abundê effluat sanguis.

Frangitur vox imami, qui per meschitae megaphonum recitat historiam mortis Husseini heroicae praevetustam. Imami gemitus microphono amplificatus augetur usque ad exsecrationes perterricrepas. Verba quae sunt „Utinam Deus Yazidum condemnet in aeternum!" multitudinem personant.

Hic ipse est omnis sollemnitatis Ašurae fomes politicus: Yazidus, cum condiderit islami ramum sunniticum, a sunnitis orthodoxis tamquam heros colitur, quia Husseinum de medio sustulerit. Idem ex quo in proelio Cerbalano victoriam peperit, Yazidianorum posteri dominantur mundo islamico. Iracia Iraniaque quidem duae terrae muslimicae insignes sunt fide siiticâ, tamen in mundo universo siitae non sunt plures quam duodenae centesimae partes muslimorum.

Itaque dies memorialis „Ašura" est etiam sollemnitas contumaciae et peculiaritatis alienae, quo inferiores demonstrant se valere confidentiâ sui. Siitarum enim conscientia propria in eo posita est, quod credunt iniustitiam, postquam cum iustitiâ colluctata sit, vicisse et inde dominari mundo. Quidam phylarchus in meschitae introitu explicat Yazidum esse symbolum suppressorum.

Siitas sibi videri iniustê tractari

Phylarchus Abbas Huteit clericus meschitae Hay El Bayad Nabatiyensis interrogatus, quis in ipsâ Libanone gerat personam suppressoris, item scit respondere: "Si gubernatio perrexerit collaborare cum occidentalibus et imperialistis, oportebit etiam consideretur esse Yazidus."

Siitae Libanonenses sentiunt se iniustê tractari, cupiunt maiorem auctoritatem. In compage religiosâ Libanonis civitatis Levantinae religio Siitica hodie aestimatur esse maxima omnium confessionum, quae publicê comprobantur. Tamen eorum auctoritas politica magis minuitur lêge quadam obsoletâ, quam ut respondeat verae proportioni. Ex sesquialtero anno oppositio politica, in qua praevalet Hisbollah siitica, postulat maiorem auctoritatem politicam, sed gubernatio sunnitico-christiana nullum concedit compromissum.

Siitae cum gubernatione pugnant de auctoritate in Libanone habenda, sed praecipuê uterque grex subornatur ab adiutoribus extraneis: Cum gubernatio enim ab occidentalibus, praesertim ab USA et Francogalliâ adiuvetur, oppositio obtegitur ab Iraniâ et Syriâ.

"Videtis, quales viri vobis immineant"

Pistor quidam, qui in viâ secundariâ vendit opera pasticia conferta: "Hôc anno" inquit „Ašura etiam magis spectat ad rem politicam quam alioquin". Faciebus virorum sanguine offusis, ecstasi religiosâ admoneri adversarios: Siitas esse obduratos. Idem pistor: "Hodie" inquit „videtis, quales viri vobiscum sint pugnaturi, si nos aggressi eritis". Hoc etiam dictum esse a phylarcho Hassanum Nasrallam, duce spirituali Hisbollae Berytensi.

Reverâ Nasrallam hodie tempore antemeridiano primum ex mense Septembri a.2006 in publicum prodiit. Idem dux Hisbollae in sollemnitate Ašurâ coram aliquot decem milibus assectatorum in suburbiis Beryti siiticis minatus est Siitas, si Israhelia novos impetûs fecisset, eandem ulturos esse. "His verbis" Nasralla inquit „enuntio milites nostros semper esse paratissimos et restituros esse omni bello possibili contra Libanonem incohato".

Auditores stupefacti sunt, quod Nasralla dixit Hisbollam possidêre partes corporum complurium militum Israhelianorum. Dux „Partis Politicae Dei" (i.e. Hisbollae) dixit, cum finitum esset bellum cum Hisbollâ factum, aestate a.2006 Israheliam reliquisse „capita, manûs, pedes, unum corpus ferê integrum necnon truncum corporis" militum Israhelianorum. Hac enumeratione formidulosâ Nasralla voluit demonstrare se ad captivos inter Israheliam et Hisbollam mutuo permutandos plura pignora possidêre quam antea creditum esset. Temporibus praeteritis Israhelia dimiserat complures centurias captivorum, ut eosdem cum militibus Israhelianis occisis aut eorundem corporibus permutaret.

Hanc relationem d.19.m.Ian., a.2008, h.18.13 in periodico interretiali „spiegel-online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae