Annus
2 0 0 8


Aemilius Vedova

Aemilius Vedova

Aemili Vedova Italici pictoris primum post mortem maxima opera Berolini exponuntur; quas admirandi usque ad diem XX mensis Aprilis facultas datur.

Venetiis humili loco anno MCMXIX ortus, nullo picturae magistro adiuvante ab adulescentia et delineando et pingendo se applicavit. Romae et Florentiae ante bellum mundanum scholas picturae frequentavit, deinde prima opera Bergomi et Mediolani exposuit neque pingere desiit dum agminis antifascistici particeps patriae liberandae gratia arma sumit.

Post bellum se pictorum renovatorum societatibus iunxit et tabulas pictas apud expositiones biennio quoque et Venetiis et Sancti Pauli in Brasilia confectas ostendit. Sexto decennio saeculi vicesimi suum modum pingendi creavit, quem "informem" periti appellare soliti sunt: latas nigras lineas in amplis tabulis penicillo pingere solitus erat, quibus alii colores passim superponebantur, ut auctoris commoti gestus eminerent; exemplum in photographemate adposito aspici licet, (Imago temporis - Repagula, anno MCMLI depictum). Post annum MCMLVI, cum apud Germanos primum opera sua exposuerat, praeclaris praemiis donari coepit. Decennio septimo saepe tabulae ex ligno solito more exornatae invicem inclinatae et defixae ostendebantur, quas "Plurimos" ipse appellavit, postea et vitro et ferro ad opera conficienda Aemilius Vedova usus est. Ad theatri scaenas exstruendas etiam laboravit, ut Lodovici Nono celebris musici modi canerentur, plurimas demum parvas tabulas variis rationibus incisas confecit.

Venetiis die XXV mensis Octobris anni bismillesimi sexti in cubiculo suo mortuus est, post paucos dies quam dilecta uxor morbo perierat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae