Bacchatio atque venus securior (safer sex): Gubernatio Brasiliana tempore Saturnalicio distribuit 19,5 miliones condomiorum.
Ecce ballatrix Ianuariopolitanae scholae sambanianae, cui nomen est "Estacao Primeira de Mangueira": Incolae Saturnalia celebrant lascivissimê, sed non in oblivionem adducuntur violentiae in hac urbe abundantis.
Samba olé: En ballatricem in convivio orbis terrarum maximo ballantem.
Ecce ballatorem gregis "Vila Isabel" ballantem: Pleraeque scholae Sambanianae sitae sunt prope tribûs pauperum, quibus dominantur drogopolae.
En chartiludium insolitum: In publicum prodit schola sambaniana "Viradouro".
Saltatio turbinea: Quae ostentatur a scholâ sambanianâ "Imperio Serrano"
En flabelliferam: Saltatrix scholae "Estacio de Sa Samba".
Babae! Quantam pennarum varietatem. Saltatores gregis "Vila Isabel" saltant penniferi.
Formae artificiosae: Valet omnis color, omnis forma.
En saltatores rapidissimê se vertentes: Scholae sambanianae favorem popularem vehementer competunt.
|