Annus
2 0 0 8


kkkkLast Alaska language speaker dies

Ultimam mulierem Eyakloquentem periisse

Maria Smith Jones, mulier undenonaginta annos nata, Anchorage in Alaskae vico domi mortua est: quae sola antiqua lingua Eyak eloqui poterat. IndigenŻm et rerum naturae iura defendit et universitatis Alaskae magistros generose adiuvit ad lexicon linguae illius evanescentis componendum; taenia etiam phonographica vocem suam eloquentem impressit ut futuris aetatibus sermo patriae suae traderetur. Viginti circiter Alaskae linguae similiter periclitantur. Mariae filia Bernice Galloway matrem suam ultimum hominem Eyak inmixto sanguine fuisse dicit: piscatori ex Oregon oriundo nupta, novem natos generavit quorum nemo sermone materno doctus est.

Pristina regio a populo Eyak inhabitata Alaskae sinus litoris magna pars fuit.

Magister linguarum MichaŽl Krauss, qui dominam Mariam Smith Jones cognovit, nuntiavit ipsam studiosorum proposita intellexisse et personam ultimae Eyakloquentis nobiliter sustinuisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae