Annus
2 0 0 8


SPIEGEL ONLINE - 15

HORROR VICTUALIUM SINENSIS

"Ne umquam eatis in popinam"

Scripsit Jochen Schönmann, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Antibiotica medicamenta inesse carni, sparsimentum insecticidale adhiberi ad victualia conservanda, hydrargyrum contineri aquâ potoriâ - Zhou Qing auctor Sinicus industrio labore subtili perquisivit, quomodo Sinenses fabricatores victualium industriales lucri cupidissimi homines veneno imbuerent eorumque vitam destruerent.

Heidelbergâ ex urbe - Huic themati inest fomes politicus, etiamsi primo agitur de nullâ re nisi de victualibus. Per biennium Zhou Qing Sinicus diurnarius regiminisque Sinarum criticus quaesivit victualium Sinicorum fabricatores et venditores, collocutus est cum victualium mercatoribus popinarumque possessoribus, interrogavit altores piscium et agricolas et fabricarum victualium dispensatores. En opus periculosum: Zhou: „Hoc" inquit „fuit periculosius quam venari mercatores drogarum."

VICTUALIA: INTOXICATIO COLLECTIVA


Mercator carnarius: Cibi ex millenniis sunt pars praecipua cultûs civilis Sinensium fruendi atque vivendi.


Gallinas mactari: Statum hygienicum esse talem, qualis fuerit ante a.1900.


Mercatus carnarius Pechiniensis. Zhou auctor: "Si homines" inquit „istud scirent, fieret seditio".


Circumforanei venditores Pechinienses: Carni inesse copias antibioticorum absurdas.


Pistor panum vaporatorum in urbe Xi'an versans: Rutabulo omnia immiscentur, quibus deminuantur ciborum sumptûs fabricandi.


Fructûs marini in popinâ piscariâ concoquuntur: Ipsa atocia adhibentur ad incrementum piscium augendum.


Popina in urbe Kunshan sita: Zhou monet, "ne umquam eas in popinam".

Pro relatione suâ diurnariâ Dominus Zhou nunc est honestatus praemio a Fundatione Aventisianâ et Instituto Goetheano foto et centum milibus dolariorum dotato, quod appellatur "Lettres Ulysses Award". Iacobus Köllhofer, praepositus Instituti Germano-Americani Heidelbergensis, auctorem summâ laude extulit: „Praestat" inquit „tales voces audire, si alioquin nuntii non accipiuntur nisi ab officialibus directi."

Ea quae a Zhou diurnario inventa sunt, fortasse apta sunt ad seditionem efficiendam. Nam idem cum condiciones Sinicae industriae victualium accuratê describit, quodammodo pandit abyssos horrendas. Auctor enim libro suo adumbrat consociationem hominum scelestorum Mafiae Siculae similem, cui nullum scelus sit turpius quam ut faceret: agitur de atociis ad incrementum piscium augendum adhibitis et de veneno DDT efficacissimo, quo cucumeres fiunt durabiliores, et de hormontibus, quae victualibus adduntur, et de sale, qui veneno imbutus est, et de absurdis copiis antibioticorum carni inditis.

Zhou affirmat omnia cibis immisceri, dummodo conferant ad sumptûs fabricandi deminuendos - ipsi Germani fabricatores carnis fracescentis*, si cum talibus victualium corruptoribus comparas, tam innocentes esse videntur quam cultores oecologici.

Lucricupido effrenata

Dominus Zhou acroasi, quam facit praemio honestatus, explicat ipso in Regno Medietatis, ubi cibi e millenniis sint pars praecipua culturae fruendi et vivendi, lucricupine effrenatâ effectam esse calamitatem victualium ingentem. „Equidem" Zhou inquit „vobis suadeo: Ne umquam eatis in popinam Sinensem". Corruptores victualium sceleribus suis committendis non magnum periculum subire: „Omnia investigata consulto evanescunt grapheocratiâ Sinarum infinitâ".

Sed scandala licet primo videantur narrando exaggerata esse - reverâ non sunt. Ipsi diurnarii a gubernatoribus directi magis magisque publicê vituperant scandala victualium Sinica. Mense Decembri ineunte magistratûs ipsius Shanghai urbani interdixerunt, ne merces a negotiatione Shanghai Meilin Food Company fabricatae exportarentur, cum in pyxidibus huius negotiationis conservatoriis inventae essent substantiae cancerogenae. Iam mense Iulio huius anni (2007) Zheng Xiaoyu affectus est supplicio capitali. Idem vir director quondam custodiae publicae victualium et medicamentorum dicitur corruptelâ acceptâ permisisse medicamenta falsata, quae partim effectûs secundarios haberent mortiferos.

Maximê pati a Zhou dicuntur parvuli: Puellas victualibus venenatis imbutas pubescere quattuor annis prius quam puellas communes, sed multos pueros esse steriles. Puerorum lactantium nutrimentis venenatis effici deformitates et aegrotationes graviores. Zhou scribit quotannis 200.000 - 400.000 (ducenta milia vel quadringenta milia) hominum interire victualibus venenatis interfectos. Morborum canceralium, quorum numerus etiam etiamque augeatur, tertiam partem effectam esse nutrimentis venenatis.

Zhou sperat factum iri populi seditionem

Dominus Zhou nunc non primum omnium apparet vituperare gubernationem Sinicam. Zhou, cum interfuisset protestationibus diei 4.i mensis Maii, quibus anno 1989 (millesimo nongentesimo undenonagesimo) effecta est caedes multiplex in Plateâ Pacis Caelestis facta, punitus est custodiâ duorum annorum, quorum dies 52 (quinquaginta duos) ipse dicit se degisse in insulatâ cellâ obscurâ.

Postquam dimissus est, Zhou condidit ephemeridem, quam êdere ut aliquanto post desineret a magistratibus coactus est. Ex quo tempore Zhou munus gerit auctoris. In scribendo iterum iterumque themata tractat, quae spectant ad gubernationem vituperandam, e.g. iura hominum violata aut ortum epidemiae SARS.

Idem auctor consideratê elêgit titulum libri, qui est: "What kind of God?" - Qualis deus est hic?" „Vetere enim" Zhou inquit, „e proverbio Sinico, quod est „Comedere est caelum hominum", apparet, quantum valeat comedere in vitâ cottidianâ. Hodie Sinenses ante computatra sedentes si machinae quaestoriae indidêrunt notionem quae est „comedere", mox animadvertunt cum hac notione imprimis coniungi verba qualia sunt „securitas" et „intoxicatio". In terrâ, cuius homines semper gloriati sunt de bonitate ciborum suorum, ista res est mera ironia."

Auctor addit: "Homines simplices de istâ re nihil sciunt. Si homines istud scirent, seditio fieret. Ira populi non posset cohiberi". Per millennia potestatem dominantium in Chinâ dependisse a facultate populi bene nutriendi. Zhou: "Seditiones populi" inquit „non oriuntur discordiis politicis - quae fiunt penuriâ panis edendi."

At auctori nihil restat nisi ut speret fore, ut res a se cognitae etiam ipsâ in Chinâ percrebrescant. Nam eius liber, cum maximê esset publicatus, statim est prohibitus.

*carō fracēscēns - orig. Gammelfleisch; Angl. rotten meat.

Hanc relationem d.15.m.Dec., 18.20h, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae