Quis Georgio Bush successurus est?
Quis Georgio Bush successurus est?
Iam diu tam incertum non fuit certamen de Civitatum Americae
Unitarum magistratu supremo: post annos octoginta primum neque
praesidens neque praesidentis vicarius munere fungentes
concurrunt, quod unum ex candidatis magnopere iuvare solitum est.
Pauci ambabus in partibus nonnulla cum spe populi suffragiis se
proposituri sunt.
Hilariam Rodham Clinton octennis vita prope
virum suum praesidentem mira peritia rei publicae et Domus Albae
donavit et magistratui summo fere inscienter praeparavit. Ut
prima mulier sellam praesidentis occupans, finem bello Iraquico
dare et Civitatum Americae Unitarum famam totum per orbem
meliorem facere vult, necnon nosocomia et aegrorum curationes
pauperibus aditu faciliora comparare. Ut ab initio
praestantissima democratarum candidata videretur, incertus factus
est delectus.
Barack Obama pro novo initio spondet; in hoc
senatore facundia praestante sex et quadraginta annos nato magnam
consensum augendi spem democratici collocant. Cui quotienscumque
exedram iniit omnes ut cantori hodiernae musicae plaudunt. Barack
Obama primus praesidens nigricolor fieri potest. Se contra
Hilariam belli Iraquici oppositorem ab initio fuisse proclamat,
sed parum peritiae ei adversarii exprobrant. Crescit in dies
Barack popularis gratia, quem plures candidatum partis
democraticae fieri posse putant.
Johannes Edwards se operariorum defensorem
confirmat, quos democratis favere constat. Omnibus sanitariam
securitatem promittit, sed opinionem suam de bello Iraquico
commutavit, quod hodie componere vult. Si Johannes Kerry anno
MMIV vicisset, ipse eius vicarii munere functus esset.
Michaël Huckabee, Christianus baptisticus
praedicator, republicanae partis candidatus, nomen recenter
invenit orationibus contra abortum et nuptias homosexualium
ornatis et vehementibus habitis. De rebus exteris quid censeat
difficile intelligitur.
Mitt Romney apud argentarias prospera fortuna
usus est: ludos hiemales Salsilacu (Salt Lake City)
fecit et gubernator civitatis Massachusetts fuit; ex parte
democraticorum ad republicanam conversus est, quam ob rem
adversarii eum levitatis accusant. Praeterea narratur Mormonum
gregis esse, quod parum plerosque iuvat..
Rudolphus Giuliani ut Novi Eboraci praefectus
toto in orbe praeclarus factus est, quod concives suos post
caedem tromocraticam mense Septembri anni MMI perpetratam
firmissime suffulserit. Fautor est pertinax belli in Iraquia
coepti. Abortus iuri favet, quod plerisque republicanis minime
gratum est.
Johannes McCain, senator in Arizona creatus,
iam anno bismillesimo praesidentatum appetivit sed a Georgio Bush
superatus est. Per annos quinque militum Vietnamensium captivus
ibique tormentis excruciatus, post tumorem superstes, se ut
solitarium heroa effingere solitus est artem illam tantum
exercentem, quidquid meditetur dicere. Praesidentem Bush
vehementer reprehendit, quod satis copiarum in Iraquiam non
mitteret.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|