Annus
2 0 0 8


18

ACTUS ULCISCENDI

A studentissâ Sinicâ cinematographatam esse
amasionis interfectionem

Studentissa Sinica amasionem uxoratum ulta est cruentissimę: Quae cinematographavit, quomodo ille interficeretur et deinde distruncaretur.

Pechinio ex urbe – Eadem mulier 19 annos nata et eius amicus et aliqui complex interim comprehensi esse ab ephemeride „Southern Metropolis" referuntur. Amicus mulieris mense proximo praeterito refertur virum 39 annos natum necavisse eiusdemque cadaver distruncavisse „in centum partes", muliere hoc facinus cinematographante. Causam fuisse odium. Praeterea homicidas cadavere distruncando voluisse occultare viri interfecti identitatem.

Porro ephemeris refert eandem mulierem Sinicam, quae alicui disciplinae studuerit pernoscendae in Yunnan provinciâ austro-occidentali, virum, qui interim interfectus sit, cognovisse in aliquâ cauponâ eroticâ. Mulierem ibidem munus gessisse hospitae.

Hanc relationem d.18. m.Ian. a.2008, h.12.15 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae