Annus
2 0 0 8


Quomodo contra piratas pugnare.

CREANDUM SIT TRIBUNAL INTERNATIONALE REI PIRATICAE INVESTIGANDAE?

Quomodo sit res piratica cohibenda

Res piratica saevit in maribus Cornu Africae adiacentibus, ad oras scilicet Somaliae, cuius maxima pars ab islamistis tenetur, qui nullam legem praeter Coranicam timent. Ubi adhuc captae tenentur 17 naves et circiter 300 nautae a raptoribus lytrum cupientibus. Quomodo cohibere rem piraticam, et in Somalia et in aliis regionibus mundi, disputabatur nuper inter duces admirales (sive praefectos classis) repraesentatoresque regiminum 25 terrarum in castris Bahrainianis Quintae Classis US-Americanae.

Secretarius defensionis USA, Robert Gates, appellavit ad navarchos, ut navis magistros instruant, ne facile – ut mos adhuc praevalebat – arma deponant cum adorti sint a piratis. Recens enim nonnullis navibus onerariis fugere a piratis contigit vim motrorum accelerando scalasque in lateribus navis sursum trahendo. Aliam rei solutionem esse posse – putat Gates – parvo agmine militum omnem insignem navem onerariam instrui, cui rei tamen navarchi reclamasse nuntiatur, dicentes expensa eius fore nimis magna. Accedit ut tunc tales casus raptionis piraticae de iure ut pugnae navales tractent, quo fiat ut societates assecurativae pecuniam pro damnis expendere recusare possint.

Omnes fere disputationis participantes assensi sunt optimam solutionem fieri posse incursum militarem in castra piratarum in oris Somaliae, quam rem ceterum ultimis in diebus Consilium Securitatis Nationum Unitarum probavit. Speculatores enim et US-Americani et alii putant rem piraticam in Cornu Africae spectare magis ad tres aut quattuor gentes Somalicas quam ad tromocratiam islamicam internationalem (ut putabatur a nonnullis antea).

Minister defensionis Britaniae, John Hutton, dixit optimam solutionem hic esset restitutio potestatis regiminis Somalici super totam hanc terram.

Repraesentatores USA et Francogalliae petiverunt tribunal internationale creandum ad rem piraticam diiudicandam.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae