Annus
2 0 0 8


Crepidae contra Georgium

De calceis in Georgium Bush coniectis

Quid plerique Iraquiae cives libenter Georgio Bush facere cupiunt? Huic quaestioni respondit diurnarius quidam retis televisifici Aegyptii "Al Baghdadiya": canem Georgium appellavit et ambos calceos in praesidentem inopinate Iraquiam visitantem et percontationem communem habentem iecit, propositum suum non assequens quia caput reclinans praesidens missilia insueta vitavit. "Hoc est, o canis, osculum salutationis - clamaverat - a viduis et orbatis et omnibus illis qui in Iraquia occisi sunt!"

Virum confestim custodes invigilantes comprehenderunt et in vincula coniecerunt. Rete televisificum libertatem diurnario restitui poposcerunt, quod facultate tantum opinionem suam patefaciendi usus esset; sed regimen facinus hoc "turpe" dicit, quod famam diurnariorum Iraquicorum offendant. Bagdati multitudo incolarum in insula Shiitarum libertatem Muntadar Al Zaidi, diurnarii hodie omnium celeberrimi iam bis ab Americanis comprehensi, postulaverunt. Unus ex reclamantibus "Non uno aut duobus - inquit - sed centum calceis percuti meretur: quisnam eum huc cupit venire?"

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae