Annus
2 0 0 8


De pacto Europaeo

De pacto Europaeo

Rectores omnium Unionis Europaeae nationum quid agendum sit ad caeli commutationem repugnandam Brussellis constituerunt: quem exitum pertinaciter persecutus est praesidens Francogallorum Nicolaus Sarkozy, ad tempus praesidens Consilii Europaei, qui pactiones "historicas" appellavit. Senatui Europaeo proposita haec adprobanda sunt, ut omnes civitates foedere coniunctae ad ea observanda cogantur: quinta pars emissionum carbonii dioxydati, si eas cum emissionibus anni MCMXC compares, in aëra diffundenda non est, quinta pars energiae ex fontibus renovabilibus generanda, quinta pars energiae usurpatae parsimonia minuenda. Quae proposita praesidens Collegii Europaei Emmanuel Barroso "toto in orbe ambitiosissima" dixit.

Nonnulli observatores tamen deliberata non sufficere putant ad caeli commutationes vitanda, quod multa tam metallorum officinis quam civitatibus Europae orientalis concessa sunt, quae omnes verentur ut auctui oeconomico suo nimia interdicta nocere possint. Nuntius gregis naturae defensoris WWF Sanjeev Kumar "Navi isti - inquit - vexillo Unionis Europaeae decorae nullus praefectus est, sed nautae seditiosi et complura foramina."

Interea Posnaniae, in urbe Polonica, conventus Ordinis Nationum Unitarum fuit quo Albertus Gore, praeclarus naturae defensor, multa Baraco Obama praesidente in USAe consiliis funditus permutatum iri praenuntiavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae