De tumultibus Hellenicis
De tumultibus Hellenicis
Postquam Saturni die adolescens Athenis a custodibus publicis
occisus est, graves tumultus in urbe die Solis facti sunt.
Minister primarius Costas Karamanlis litteras parentibus
adolescentis scripsit, quibus eisdem condolescit. Graeciae
rectores polliciti sunt se accurate de iuvenis morte
investigaturos esse, quod tamen minime iram discipulorum placavit,qui
universitatem occupaverunt magistris plerisque assentientibus.
Totam noctem post diem dominicam iuvenes apud Polytechnicon autoraedas
incensas et vasa metallica purgamentorum pro vallo contra
astynomos obiecerunt et denis tabernis et argentariarum sedibus
ignem admoverunt; quattuor et viginti custodes publici vulnerati
sunt, quorum unus vitam perclitatur; sex reclamantes comprehensi
sunt, quorum unus arma secum ferebat.
Non solum Athenis, sed etiam in aliis Hellenicis regionibus,
id est Thessalonicae Patris Cretae Corcyrae, discipuli die Solis
catervatim reclamaverunt: Thessalonicae mille iuvenum astynomos
aggressi sunt et pyrolagoenis et saxis tabernas coniecerunt.
Lunae die etiam factio communistica, Martis socialistica, quae
ambae regimini opponuntur, multitudines convocaverunt ut
indignationem suam nulla cum perturbatione patefacerent.
Sed Lunae die longe peius res se habuerunt. Nam Athenis ira
reclamantium adeo increvit ut incendia, autoraedae conversae,
pyrolagoenae coniectae usque ad Acropoleos radices pervenerint,
ingens arbor Natalis ornamentis decora igni admoto combustus sit,
saxa deverticulorum fenestras perfregerint; custodes publici
vapores lacrimigenos per aëra diffuserunt. Thessalonicae
astynomus quidam vulneratus est. Minister primarius Costas
Karamanlis oratione televisifica omnes ad quietem admonuit,
nonnullos iuvenes excitatos accusans. Sed arduum est providere,
quando pax in urbibus restitui possit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|