De Curdorum vexatione
Leyla iterum damnata
Leyla Zana, animosa mulier XLVII annos nata quae iura Curdorum
qui in Turcia vivunt iam diu defenderat, decem annorum
captivitate condemnata est: quae iam totidem annos in vinculis
detenta erat, quod factionis communisticae Curdorum (PKK)
particeps esset.
Populus Curdorum, qui in quinque nationibus incolunt, iam diu
libertatem et iure et armis poscunt. Nunc mulier ideo
condemnatur, quod eiusdem factionis legibus vetitae scripta
divulgavisset. Leylae patronus, qui sine dubio provocaturus est,
eam loquendi libertate tantum usam esse adfirmavit; se praeterea
dicens moleste ferre iudicum sententiam Turciae itineri ad
Unionem Europaeam obfuturam esse.
Leyla Zana senatrix anno MCMLXXXXI creata magnum clamorem
suscitavit, cum ius iurandum ante omnes etiam sermone Curdo
pronuntiavisset; post triennium pars communistica Curdorum senatu
expulsa est et extra legem agere coepit. Leyla cum tribus
collegis senatoribus in vincula coniecta est, ubi decem annos
mansit. Anno MCMLXXXXV praemio iuris humani Sakharov affecta
est.Nihilo minus amor patriae iterum Leylae carior libertate
visus est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|