Hilaria rerum exterarum ministra
Hilaria rerum exterarum ministra
Baracus Obama, praesidens electus Civitatum Americae Unitarum,
adversariam suam Hilariam Rodham Clinton ministram rerum
exterarum delegit, se maxime confidentem praestantissimae feminae
adfirmans. Ut minister rei bellicae Robertus Gates, a Georgio
Bush nominatus, permanebit, praefectum vero classis Jacobum Jones
munere consiliarii nationalis securitatis fungetur. "Tempus
hoc est - ait Baracus - novi diluculi: America eminebit in
difficultatibus XXI saeculi superandis et in occasionibus in
iisdem difficultatibus latentibus arripiendis." Ad Robertum
Baracus mandabit finem bello Iraquico imponere et gregem
tromocraticum Al Caëda debellare.
Ne quis de Wilhelmi Clinton uxore suspicetur, antiquus
praesidens USAe Hilariae vir cito divulgabit indicem illorum, qui
pecuniam instituto benefico a se condito donaverant, et ipsi
praesidenti abhinc omnia officia orationes redditus
praenuntiabit. Sermonem ante diurnarios Sicagi cum praesidente
habens, Hilaria dixit populum Americanum non tantum domi, sed
etiam in orbe talem commutationem petiisse, ut vires ad meliora
vertantur; se officio suo se totam dicaturam esse. Vel hodierna
ministra rerum exterarum Condoleeza Rice Hilariae gratulata est
"quae toto ex animo USAm diligat".
Qui tamen repentem commutationem Baraco Obama praesidente fore
speraverant, moleste haec nomina ferunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|