ICTUS TERRORISTICI MUMBAIAE
ICTUS TERRORISTICI IN INDIA
Mumbaia sanguine defluit
Mumbaiae, quae metropolis (olim ut Bombai nota) est
quasi caput oeconomicum Indiae, die Martis vespero greges
rebellatorum islamicae societatis nomine Bellatorum Sacrorum
Decanis (Deccan Mujahiddeens)
sclopetando adorti sunt septem loca media in urbe. Ictibus
illorum saltem 78 homines vitam amississe reportantur, 200 alios
vulneratos esse; numeri hi tamen mox auctum iri timentur.
Capta a rebellatoribus sunt duo deversoria luxuriosa - Taj
Palace et Oberoi. De pugnis rebellatorum cum
vigilibus publicis, quibus mox milites regulares auxiliis
advenerunt, nuntiatum est quoque de statione ferroviaria Chhatrapati
Shivaji. Multa nocte audiebantur, secundum testes,
sclopetatio ac displosiones circa has trinas aedes. Partem Taj
Palace nuntiatur incendio captam esse.
Testes oculati narrant in uno deversoriorum rebellatores a
ianua ad ianuam cubicula perscrutatos esse, cives US-Americanos
Britannosque quaerentes. Hos verisimiliter ut obsides tenere
cupiant, sperantes hoc modo cogere Wasintoniam aut Londinium, ut
suos milites ab Iraquia Afghanistaniave revocent - dicunt in
primis commentariis analytici rerum politicarum Proximi et Medii
Orientis.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|