ss
De Thailandiae tumultibus
Turba reclamantium per fora viasque Thailandiae capitis
Bankokiae ministri primarii Somchai Wongsawat abdicationem
postulant; ante aedes senatorias millia congregata sunt haud
longe ab regiminis palatio. Catervae militum et custodum
publicorum invigilantes iussae sunt non armis igneis sed scutis
tantum et fustibus multitudini resistere. Martis et Saturni
diebus militiae turbas tanta cum vi aggressae sunt, ut duo
reclamantes interierint, deni sauciati sint. Centum milia
oppositorum ante senatum diei Solis vesperi vel postridie
conventuri esse putantur. "Dies libertatis erit - ait
Chokchuang Chutinaton, unus ex rebellium ducibus - ultimus erit
ictus, ut regimen subvertatur."
Foedus Populi Democraticum, factio oppositorum cui et
monarchiae defensores et urbium incolae bene constituti et
operariorum societates favent, suffragia ita haberi censent, ut
pauperum rusticorum consensus quam facillime pecunia comparentur.
Praeterea minister primarius accusatur, quod in vicem agat
propinqui sui Thaksin Shinawatra, qui Thailandiae rectoris
supremi munere usque ad annum MMVI functus erat, dignitate
spoliati quod gravia scelera perpetrasset.
Ambo consilia senatoria lunae die mane convocata sunt, sed
arduum est providere, utrum conventus dicti habendi sint an non.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|