RES PIRATICA REGNAT IN ORIS SOMALIAE
RES PIRATICA REGNAT IN CORNU AFRICAE
Piratas abduxisse permagnam navim
cisternariam
Piratae abduxerant Saudicam navem
cisternariam "Sirius Star", quae circiter duo miliones
doliorum petrolei vehenda erat in ora USA, nuntiavit die Lunae
locutor Quintae Classis US-Americanae, quae in Oceano Indico
operatur, locumtenens Nathan Christensen. Petroleum raptum se
aequet circa quartae parti unius diei exportationis Arabiae
Saudicae, quae terra est prima in mundo petrolei exportatrix.
Navem iam die Saturni interceptam esse in loco maris 450
miliaribus nauticis ad orientem et meridiem e portu Keniano
Mombasa. Nunc "Sirius Star" creditur iam in portu
Somaliensi Eyl manere, quae urbs, ut maior pars Somaliae, in
manibus est gregis rebellatorum islamisticorum. 25 eius nautae
nuntiantur incolumes esse.
Nuntiis de raptu allatis pretia petrolei in foris mundi
creverunt, licet mane Lunae decrevissent.
Quae erat iam tertia rapina
in hac regione nuper facta, maxima tamen - si de quantitate
mercium raptarum aestimetur - omnium adhuc post memoriam gentium
in maribus mundi peractarum.
Maria ad oras Somaliae spectantia, id est Sinus Adenensis et
pars occidentalis Oceani Indici, facta sunt quasi regio
paradisiaca piratarum - hic enim tertia pars omnium in orbe
terrarum rapinarum marinarum fiat. Primis novem mensibus huius
anni 63 naves spe lytri lucruosi hic adbuctos esse aestimat
Internationale Officium Maritimum (International Maritime
Bureau). 12 navium aut captae in perpetuum putantur aut de
forte earum inter piratas et naucleros adhuc negotiatur. 250
nautae ut obsides a piratis teneantur.
Mense Septembri navis Ucrainensis "MV Faina" adbucta
prope oras Somaliae est, cum 33 currus loricatos Russos vehebat.
Hoc tamen in casu piratas verisimiliter primum nescivisse genus
mercium a navi portatarum.
Scripsit ANL
|