Annus
2 0 0 8


De Europae recessu

De Europae recessu

Recedunt civitates Europae, quae eurone utuntur (*): huius anni enim tertio temporis intervallo trimestri sicut superiore deminutae sunt ipsarum res oeconomicae duabus millesimis (0,2 %). Periti iam recessum providerant, qui iam diu et Germaniam et Italiam recedere pro certo habebant; primum etiam Hiberi regressi sunt, aliter ac Francogalli, quorum res oeconomicae una tantum millesima increverunt. Autoraedarum maxime venditiones deminutae sunt.

Gilbertus Moes, studiosus Argentariae Americae, putat decrementum per annum permansurum esse, quod usque ad hunc diem nullum effectum neque argentariarum totius orbis discriminis neque invitae operis defectonis Europaei experiti sint. Praeter cetera increscens pretium euronis si cum pondere Britannico aut USAe dollario compares recessus causa esse retur.

Numquam recesserat euronis zona a novi nummi creatione, quae anno undebismillesimo facta est. Quandoquidem pretiorum incrementum tardius fit, praesertim petroleo viliore, Argentaria Europaea non solum fenus deminuit, sed etiam iterum atque iterum deminutura esse putatur.

(*) id est Francogallia, Italia, Germania, Belgium, Hiberniae Res Publica, Batavia, Luxemburgum, Hispania, Lusitania, Slovenia, Melita, Hellas, Austria, Finnia et Cypros.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae