Annus
2 0 0 8


De novo odio phyletico

De novo odio phyletico

Die dominico apud Germanos commemoratus est septuagesimus die anniversarius "noctis vitrorum": nam anno MCMXXXVIII die IX mensis Novembris manipuli nazistarum domos et tabernas Judaeorum vastaverunt et in synagogis ignem admoverunt, nonaginta insontes interficientes; vesperi triginta milia Judaeorum in castra interneciva vi advecta sunt, ubi morti inhumanae occubuerunt.

Ministra primaria Germanorum Angela Merkel apud Consilium Judaicum in synagoga Berolinensi, recenter restituta, magna cum sollicitudine allocuta est: "Neglegentia primus gradus est viae, qua optima in discrimen adducuntur. Nulla altera occasio danda est xenophobiae neque odio phyletico adversus Judaeos!" Angela post haec verba de concivium suorum neglegentia conquesta est: "Nulla fuit procella reclamantium, sed silentium impotentia oculorum deflexus non solum civium sd etiam plerarumque ecclesiarum. Non possumus silere, non possumus neque ab Judaeorum sepulcretis violatis neque a rabbinis palam iniuriis affectis neglegere."

Nam in Germania, sicut aliis Europae civitatibus, diffunduntur opiniones et factiones quae regiminibus nazistico et fascistico faveant: die dominico Fuldae, in urbe mediae Germaniae, sescenti iuvenes contra conventum Factionis Nationalis Democraticae, factionis scilicet dexterae partis, in viis reclamaverunt (unde imago adposita). Etiam nuntius Consilii Judaici Stephanus Kramer admonuit, ut facta temporis nazistici discipulis in scholis accuratius et diffusius enarrentur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae