Obama praesidens
Obama praesidens
Senator democraticus Baracus Obama praesidens Civitatum
Americae Unitarum creatus est, primus nigro colore. Cum primum
pro certo habuit se partem maiorem electorum consensuum adeptum esse, cum
nondum in Europa lucesceret, magno cum gaudio fautores suos
Sicagi allocutus est honorem adversario Johanni McCain tribuens
et gratias omnibus agens, qui secum acre proelium tulerant,
primum uxorem et candidatum praesidentem vicarium.Victoria Baraci nitida
est, cum septem milionum electorum circiter distantia inter
candidatos fuerit.
Baraco praecipue in civitatibus litoribus Atlantico et
Pacifico oceanis tactis et in magnorum lacuum regione suffragia
allata sunt; civitates vero meridionales Johanni plerumque
faverunt.
Post diuturnas contentiones ad iura obtinenda civium
nigricolorum, quorum maiores ut servi ex Africa transvecti
fuerant, primum electus est talis praesidens, cuius pater ex
Kenia mater albicolor ex Kansia fuerint. Ipse vero in Havaiis
anno MCMLXI natus est.Spes commutationis cives Americanos induxit
ad candidatum democraticum praeferendum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|