General election looms for Israel
De comitiis in Israël habendis
Praesidens Israëlianus Shimon Peres ante senatores allocutus
nuntiavit novum regimen constitui non posse et ante diem dictam
comitia habenda esse. Nam ministra rebus exteris addicta Tzipis
Livni dux factionis Kadima - quae in imagine cum praesidente
colloquitur - , cui plures sellae sunt, foedus gubernando aptum
creare nequiit. Ideo comitia proximo mense Februario habebuntur.
"Senatus - ait praesidens - et omnia instituta politica se
severe examinare debent. Adhuc nimis sero non est."
Beniaminus Netanyahu, qui partem Likud ducit, se putat
victorem et ministrum primarium futurum esse: nam duae maximae
factiones fere parem consensum accepturae esse putantur.
Beniaminus negavit, si ipse contra adversarios praevaluerit,
colles Galan Syriacis reddendos, Hierosolyma partienda esse. De
statu enim urbis sanctae acriter disputatur, quod Palaestini
insulas orientales caput patriae nationis suae creandae fore
velint. Propterea non potuit Tzipis Livni regimen constituere,
quod factio Shas nollet de urbis statu disputare. Observatores
tamen putant nihil pactiones profuturas esse, nisi de statu
Hierosolymorum saltem colloquia coeperint.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|