Annus
2 0 0 8


De Al-

De Al Caëda apud Arabas insectanda

Minister Arabicus Saudianus rebus interioribus addictus Nayef bin Abdul Aziz mille circiter tromocratiae reos criminatus est, nullum tamen nomen neque incusationem patefaciens: dixit enim in Arabia Saudiana recentissimo lustro CLXIV homines vi tromocratarum interfectos esse propter machinationes quas in aliis nationibus societas Al Caëda molita esset, tricies scelestos custodes publicos atque cives insontes percussisse, saepius impeditos esse, quominus facinus praemeditatum perficeretur.

Regimen Saudianum ab observatoribus putatur invite indagationes coepisse, quod non desint in natione illa ii, qui tromocratarum scelera probent. Societas Americana Humani Iuris Custos (Human Rights Watch) ex regimine hoc petit, concedatur ut observatores a se missi iudiciis adsint. Nam tria milia reorum clam custodia deteneri narrantur, quibus numquam sui defendendi facultas data sit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae