De Unione Europaea et caeli mutationibus
De Unione Europaea et caeli mutationibus
Bruxellis convenerunt rectores Unionis Europaeae a Nicolao Sarkozy hodierno convocati, ut deliberarent quid de
caeli commutationibus agendum sit: constat enim in orbe terrarum
talem calefactionem fieri, ut effectus minime exspectati
usquequaque observentur. In Consilio Europaeo tamen sunt qui
eventa inopinata, e. g. glaciei perpetuae dissolutionem,
crebrescentes procellas tropicales, aestum increscentem, minoris
momenti faciant quam recessum oeconomicum qui gradatim in
ditissimis nationibus diffunditur: quam sententiam in conventu
Bruxellensi vehementer confirmaverunt praecipue legati Italiae et
Poloniae. At Nicolaus "Tanti momenti est - inquit - caeli
mutati problema, ut difficultates oeconomicae nobis oblivionem
suadere non possint." Etiam praesidens Collegii Europaei
Manuel Barroso Unionem dixit minime bellum contra caeli
commutationes derelicturam esse, deliberationem unanimam hoc ipso
anno capiendam esse.Anno MMVII rectores Europae deliberaverant
emissiones gasiorum, qui cellae calidariae more aestum retinere
putantur, anno MMXX octoginta tantum centesimas fore, si cum
emissionibus anni MCMXC comparaveris: fontes roboris renovabilis
interea increbuerint.Rectores Europaei etiam de rebus oeconomicis
restituendis disputaverunt: immanem vim pecuniae, id est unum
milionem milionum euronum, ad fenora inter argentarias sustinenda
praebuerunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|