Snap election called in Ukraine
SUFFRAGIA ANTE TEMPUS CONSTITUTUM IN UCRAINA
Ubi duo certant, tertius vincere potest
Praesidens Ucrainae Victor Iustsenko
dissoluit parlamentum terrae ac nova suffragia parlamentaria mox
habenda pronuntiavit. Quod consilium effectum sit collapsus
regiminis ministrae primariae Iuliae Tymosenko, quae principalis
aemula Iustsenkonis facta est.
Ut dicunt analytici rerum Ucrainensium, vera causa
dissolutionis erat voluntas dominae Tymosenko novam legem
parlamento proponere ad adoptandum, qua potestas praesidentis
minor fieret. In sermone, quo Iustsenko explanavit dissolutionem
parlamenti, sunt etiam verba de "nimia cupiditate potestatis"
ministrae primariae.
Utcumque res se habeant, una res videtur certa: Tymosenko
aemulus Iustsenkonis erit tempore electionis praesidentis terrae
anno 2010 habendae. Alter prinicpalis aemulus ad praesidentatum
tunc verisimiliter erit Victor Ianukovyts, nunc praeses pro-Russicae
Factionis Regionum, quae pars politica etiam victrix
evadere potest suffragiorum parlamentariorum modo annuntiatorum.
Ambae aliae partes principales, ducibus Iustsenko et Tymosenko,
officialiter cursum ad Occidentem terrae adiuvant; indagationes
tamen opinionum monstrant circiter dimidiam partem civium
Ucrainae favere artioribus iunctionibus cum Russia.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|