Copias Russas ex Georgia proficisci
Copias
Russas ex Georgia proficisci
Unionis Europaeae observatores cum collegis Georgianis die
Solis pro certo compererunt stationem militarem Gori sitam, apud
confinium Georgiae et Ossetiae meridionalis, a militibus Russis
desertam esse. Hoc dixit nuntius quidam legationis Europaeae:
"Quid posthac eventurum sit - ait - ignoramus, sed hucusque
hoc est faustum signum." Iuxta pactionem cum praesidente
Unionis Europaeae Nicolao Sarkozy subscriptam Russorum exercitui
ante diem X mensis Octobris a Georgiae finibus cum Ossetia et
Abcazia adeo recedendum est, ut terminus idem qui ante mensem
Augustum viguerat restituatur. Etiam in duabus stationibus haud
longinquis a finibus Abcaziae recessus militum praeparari
videtur: hoc rettulit agentura AFP.
Nihilo minus Russorum rectores copias a se missas in Abcazia
et Ossetia australi relicturi sunt, postquam ambarum regionum
libertatem invito regimine Georgiae brevi bello perfecto
agnoverant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|