ANIMUS BASSUS REGNAT IN WALL STREET ALIISQUE FORIS MUNDANIS
ANIMUS BASSUS REGNAT IN WALL STREET ALIISQUE FORIS
MUNDANIS
Consiliis reiectis tituli cadunt
Postquam die Lunae a
Congressu USA reiecta essent consilia regiminis 700 miliardis
dolariorum pecuniae publicae bancas aegrotantes adiuvare, omnia
fora bursaria mundi haud exigue ceciderunt. Imprimis ipsae US-Americanorum
bursae Wallstreetianae, quorum titiuli in summa media 7% viliores
hoc die facti sunt, at tituli societatum technologicarum (quorum
valor indice Nasdaq monstratur) etiam 9% perdiderunt.
Non vero multo melius res die sequente, Martis scilicet, se
habent, nam 2,5-3,5% in summa media ceciderunt fora Asiae
Orientalis et Australiae (ut Tokio, Hongkong, Sydney). Casu 3%
coepit hodierna mercatura Londini, dum index DAX fori
Francofurtensis 1,4% in sessionis apertura cecidit. Propter casus
nimios negotiationes in foro Moscoviensi etiam suspendi debuerunt.
Praeter consilia regiminis USA a parlamento reiecta ferales
pecuniae collocatoribus videbantur nuntii die Lunae allati de
partiali publicatione argentariae Belgico-Batavicae Fortis,
Britannicae Bradford & Bingley necnon de emptione
pretio vilissimo sextae maximae in USA bancae Wachovia a
sui aemulo Citigroup.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|