DOLARIUM VILIUS,
DOLARIUM VILIUS, PETROLEUM CITISSIME FIT CARIUS
Denuo cadunt fora bursaria
Fora monetaria mundana vero insaniant:
post maximum casum proxima praeterita septimana ineunte
maximumque incrementum eadem septimana exeunte (uno tantum die
Veneris index paneuropaeus FTSEurofirst 300 crevit 8,2
centesimis, Russicus autem RTS 30 centesimis!), indices
bursarum denuo cadunt die Lunae, quod imprimis in foris
Wallstreetanis observatur, ubi index maiorum societatum Dow
Jones perdidit plus quam duas centesimas partes dum S&P
500 et technologicus Nasdaq Composite amiserunt
fere tres centesimas partes. Eodem die dolarium US-Americanum
citissime vilius fiebat erga yen, euronem necnon corbem sex
principalium nummorum mundi, dum petroleum carius factum est 11%,
quod numquam adhuc post memoriam gentium tempore unius diei
acciderat.
Causa turbulentiae novissimae timor esse videtur, ne consilia
regiminis USA 700 miliardis dolariorum, e fisco publico
detrahendis, argentarias aegrotantes adiuvare effectum nullum in
longiori tempore habeant. Talia consilia annuntiavit praesidens
US-Americanus George W. Bush in fine praeterirae septimanae, quae
testis erat decoctionis quartae maximae argentariae collocatoriae
Americanae, Lehman Brothers, emptionis "caritativae"
aliae bancae collocatoriae titubantis, Merrill Lynch, a Bank of
America atque condicionis gravescentis maximae in mundo
societatis assecurativae, American Insurance Group (AIG). Quae
societas sine auxiliis regiminis nunc valere nequit.
Eodem tempore duae aliae maximi momenti argentariae
collocatoriae US-Americanae, Morgan Stanley et Goldman Sachs,
fatum Lehman Brothers timentes statum bancarum collocatoriarum
ipsae renuntiant et argentariae "regulares" fieri
cupiunt, quo peracto licebit iis auxilia fiscalia e statali
argentaria Fed petere.
Rebus ita stantibus, una tantum res videtur analyticis
bursarum certa: crisis hypothecaria, quae erupit ante annum,
nullo modo prope ad sui finem stat.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|