Global market turmoil continues
De tumultu mercatorio
Post labem argentariae Americanae Lehman Brothers non desinunt
fora mercatoria totius orbis decidere; observatores se talia anno
tantum MCMXXIX et MMI aspexisse fatentur. In USA index
mercatorium Dow Jones tantopere recessit, ut similia memorabili
tantum sessione diei XI mensis Septembris anni MMI evenisse
referantur; neque melius res Londinii Tokyone Hongcongi Taipeii
Singapurae se habuisse narrantur. Argentariae publicae magnam
pecuniam in fora mercatoria infuderunt, ne commercia omnino
intermitterentur; dollarii pretium singulariter deminutum est, si
cum yene compares. Quae omnia oeconomiae peritis suadent, in
summo res discrimine abhinc fore.
Minister USAe rebus oeconomicis addictus Henricus Paulson
patriam suam laborare confessus est propter nimiam libertatem
quae in foris mercatoriis viguerat, et nuntiavit ardua tempora
exspectanda esse; se praecepta foris mercatoriis impositurum esse
ne talia in futurum eveniant. Argentariae publicae tamen omnes,
et Americae et Europae et Britanniae noluerunt fenus minuere,
quam ob rem indices in foris mercatoriis paulatim iterum
ascendere Martis die vesperi coeperunt.
Novum terrae motum provident periti, quia AIG, una ex maximis
securitariis societatibus, in discrimine magno versatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|