Annus
2 0 0 8


De lacte viro contaminato

De lacte viro contaminato

In Sinis plurimi infantes propter lac pulverulentum toxico pollutum renibus laborant: San Lu enim, unus ex lactis pulverulenti fabricatoribus, narratur lac melamino corruptum distribuisse. Melaminum est materia, qua officinae chemicae ad fimum artificiosum, pulverem detergentem et materiam plasticam creanda utuntur; quod si quis sumpserit calculi in renibus confestim oriri soliti sunt. Dominus officinae San Lu iussus est abhinc a lacte vendendo desistere.

Auctoritates totas per Sinas de lacte pulverulento investigare coeperunt, postquam infans propter renum morbum obierat qui lac melamino corruptum potaverat: quadringenti triginta duo parvuli renum calculis laborare comperti sunt, qui idem lac sumpsissent. Undeviginti homines comprehensi sunt, sceleris incusati. Minister saluti tutandae addictus Gao Qiang promisit reos severis poenis affectum iri, sed negavit lac pollutum foras venisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae