De turbine Ike
De turbine Ike
"Numquam Cubae duo furacani adeo proximi memorantur"
dixit sollicite Josephus Rubiera, qui Institutum Nationalem
Furacanis addictum ducit. Nam simul ac turbo Gustav regiones ad
occasum vergentes populatus est, nova procella Ike appellata iter
ad Cubae oras orientales facit: iam tecta domorum abripuit,
arbores avulsit, agros coffea et saccharo cultos vastavit. Lunae
die provident caeli studiosi turbinem insulam percursurum et
postridie Havanam, in maximam urbem, perventurum esse. Iam
auctoritatis iussu urbs a vicies centenis milibus incolis et
quindecim milibus periegetarum deserta est: nam pleraque
aedificia parum idonea videntur talibus rebus adversis
sustinendis. Etiam in Florida et in Ludoviciana incolae litorales
derelinquendis domibus parati sunt.
Interea Haitiae centenae victimae numerantur post quattuor
procellas, quae recentibus viginti diebus pauperrimam insulam
percusserunt: minister primarius Michaël Petrus Louis adiumenta
et helicoptera externa postulavit, propterea quod in regionibus
et vicis lutulentis aquis a viis separatis plurimi auxilia
frustra exspectant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|