Caerimonia sollemni in stadio "
SERES CUM 51 NOMISMATIS AUREIS SUNT NATIO
ATHLETICISSIMA MUNDI
Finis Olympiorum Pecchinensium
Caerimonia sollemni in stadio "Nidi avis"
Pecchini habita finiti sunt die Solis ludi Olympici anni 2008,
quae spatio 16 dierum in hac urbe necnon in nonnullis aliis locis
Sinarum habebantur. Vexillum Olympicum traditum est a Sinensibus
burgimagistro Londinensi Boris Johnson (in
photographemate), Londini enim, anno 2012,
proxima Olympia sunt habenda.
Olympia Pecchinensia peracta sunt licet multi
vituperaverint Internationalem Commissionem Olympicam (IOC) ob
consilia ludos esse habendos in terra, ubi iura hominis violentur.
Etiam pollutio aeris Pecchini erat quaestio moderatoribus ludorum
alicuius momenti.
Athletis tamen magna e parte taliae curae nulli videbantur
momenti et pugnabant illi acriter ac pulchre. Natator US-Americanus
Michael Phelps octo nomisma aurea cepit, quod adhuc nemini
contigerat tempore singulorum ludorum Olympicorum. Birotarius
Caledonus (Scotus) Chris Hoy tria aurea nomisma pro Britannia
expugnavit. Etiam ter in ludis modo praeteritis vicit cursor
Iamaicanus Usain Bolt, qui eodem tempore tria culmina mundi (ut
dicuntur, fortasse non Latinissime) attigit, in tribus scilicet
curriculis variarum distantiarum - 100 m, 200 m et cursus
antecessorum 400 metrorum - currens citius quam cucurrerat
quispiam antea.
In ultimo agone ludorum Francogalli expugnaverut titulum
campionum Olympicorum manufollis dum Kenianus Sammy Wanjiru
palmam cepit cursurae Marathonianae
Caerimoniis finalibus aderant inter alios cantatores Leona
Lewis, Jimmy Page et Placido Domingo, praeclarus olim
pedifollista Manucianorum Unitorum (Manchester United) David
Beckham atque histrio Hollywoodianus Jackie Chan.
In indice nomismatum primum locum ceperunt Sinenses (51
nomismata aurea), quos secuti sunt US-Americani (36), Russi (23),
Britanni (19), Germani (16), Australiani (14) et Coreani
Meridionales (13).
Scripsit ANL
|