Annus
2 0 0 8


ddd

De indutiis in Georgia

Prima autocineta ex USA missa die Jovis in Georgiam pervenire coeperunt, neque desinunt auctoritates Americanae amicitiam erga populum illum confirmare pluraque adiutoria promittere. Ministra Americana rebus exteris addicta Condoleeza Rice postquam cum praesidente Gallorum Nicolao Sarkozy convenit, Tbilisim die XV mensis Augusti se confert cum Georgiae praesidente Michaël Saakashvili collocutura.

Exercitus Russorum ordinem servat Gori et auctoritates Georgianas invitavit, ut in urbem mittatur custodia publica; nonnullae displosiones tamen extra Gorim factae sunt, quod Russos deterret ab omnibus copiis reducendis.

Moscuae interea praesidens Russorum Demetrios Medvedev cum ducibus Ossetiae meridionalis et Abkaziae convenit, se foedus amicitiae servare velle promittens amborumque societatem cum gregibus, qui ex Russia secedere cupiant, sustentans.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae