De bello Georgiano
De bello Georgiano
Praesidens Georgiae Michaël Saakashvili in patria sua statum
belli proclamavit et ex senatu petiit, ut Georgia sub legem
bellicam reducatur: nuntiavit enim Russiam vi Georgiam aggressam
esse. Ipse simul negavit in Ossetia meridionali MD homines
interiisse, adfirmans perpaucos cives occisos esse; finem denique
proeliis imponi proposuit copiasque recedere.
Sed minister Russus rebus externis addictus Sergius Lavrov
proclamavit MD homines Tskinvali Veneris die occisos esse, parum
occulte regimen USAe sceleris societatis accusans, quod arma
rectoribus Georgiae venumdedisset. Agentura Russica Interfax
etenim nuntiavit autocineta oneraria ex Turcia Ossetiam versus
arma Americanorum vehentes iter fecisse. Saturni die mane
aëronaves armiferae Russorum pyrobolis Tbilisim, caput Georgiae,
percusserunt et Potim, maximum portum in ora Georgiana Ponti
Euxini, solo adaequaverunt. Regimen ergo et senatus aufugerunt.
Auctoritates Moscuae confessae sunt duodecim milites Russos
interfectos esse, centum et quinquaginta vulneratos esse, sed
negant se Georgiae bellum intulisse.
Vladimirus Putin, olim praesidens nunc rector supremus
Russorum, confestim ex Pechino Vladikavkazum, in caput Ossetiae
septemtrionalis, se contulit ubi expeditionem patriae suae
legitimam et necessariam vocavit, regimen Georgiae exhortans, ut
Ossetos meridionales aggredi desinat. Populum Georgiae denique
"populum fratris modo" appellavit, quem ipse honore
colat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|