De caede in Sinis occidentalibus
De caede in Sinis occidentalibus
Provincia Sinarum occidentalium Xiniang, iam
diu turbulenta, letali ictu Lunae die percussa est: nam sedecim
custodes publici ob cruentum impetum interfecti sunt, totidem
saltem sauciati. Aggressio multo mane in stationem militarem apud
confinium Sinarum cum Pakistania facta est: duo tromocratae suam
quisque autoraedam agentes duo pyrobola in manipulum militum
coniecerunt.
Complures Sinenses islamicam fidem profitentes, qui Uigures
vocantur, in provincia Xiniang vivunt, neque hucusque minae a
gregibus Uigurum iactatas defuerunt; sed ignorant auctoritates
utrum caedes haec ludis Olympiacis connexa sit an alii rationi.
Tromocratarum peritus Sinensis LI Wei, magister universitatis
Pechinensis, "Quod in Xiniang accidit - inquit - a grege
terroristarum accurate paratum est, ut custodia publica
oppugnaretur cui securitas commissa sit." Iam pridem
studiosus idem monuit periculum terroristicum Sinensibus ex ipsa
patria oriri posse, praesertim ex societatibus Uigurum qui a
Sinis secedere exoptent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|