Annus
2 0 0 8


Mala tempora omnibus,

Mala tempora omnibus, qui eurone utuntur

Inflatio in civitatibus quae eurone fruuntur mense Julio ad quattuor puncta et unum decimum pro centum pervenit: pretiorum incrementum numquam ab anno MCMXCVII tantum fuerat. Argentaria Europaea hoc sibi proponit, ne inflatio extra terminum duorum punctorum excedat. Divitiarum auctu lentiore facto, laboris defectus interea increscit, septem puncta pro centum superans: apud Hispanos decimus quisque, apud Germanos quartus decimus quisque opera caret.

Cum autem pretia petrolei ideoque cibariorum recentissimis mensibus increvisset, Argentaria Europaea fenus a quattuor ad quattuor et quartam partem augere constituit: sed plerique oeconomiae studiosi putant iterum fenus Europaeum anno proximo auctum iri, quod difficultates civitatum et officinarum etiam increscere putent. Civibus euriferae Europae nullus faustus nuntius exspectandus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae