Annus
2 0 0 8


Duobus displosionibus Constantinopoli die Solis vespero occisi sunt saltem octo,

Displosiones vespertinae Constantinopoli

Duobus displosionibus Constantinopoli die Solis vespero occisi sunt saltem octo, vulnerati autem saltem viginti quattur (24) homines.

Quae displosiones subito et fere eodem tempore evenerunt in huius urbis tribu Gungoren, ubi Constantinopolani necnon philotheores ambulare cotidie solent vespertino tempore. Numerus mortuorum sauciatorumque incertus adhuc manet et secundum medicos principalis nosocomii urbis vulneratos ibi adesse plures quam triginta (30).

Neque scitur causa displosionum nec patratores, si tales omnino fuerint, nam secundum radiophonicam televisionemque publicam Turcicam biocolytas non excludere displosionis gasi (methani). Multi tamen credunt id potius actum tromocratiae fuisse, nam duo displosiones gasi rarissime simul eveniant.

In suspicionem diurnariorum, si re vera hic de tromocratia agitur, veniunt aut islamistae aut rebellatores Curdi contra regimen Turcicum pugnantes. Biocolytae tamen affirmant nihil plus de hac re adhuc dici potest.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae