Annus
2 0 0 8


sd

De pontificis Benedicti XVI homilia Sidneii habita

Pontifex Romanus Benedictus XVI Australiam visitans, ut diem mundanum iuventutis celebret, acrem sermonem habuit de vi presbyterorum erga pueros et puellas: "Aegrissime fero - inquit - quod victimae tantopere passae sint, quarum malis cum iisdem ipsarumque pastoribus ego ipse condolesco." Sacerdotes catholicos, qui talibus sceleribus polluti sint, ad iudices deferendos esse, se atque omnes puduisse violentiae sexualis etiam in Australia a nonnullis presbyteris in iuvenes commissae. "Talia scelera tantopere fidem violaverunt, ut rei abiecta omni cunctatione damnandi sint: qui non modo immanis doloris causa fuerunt, sed etiam ecclesiae Dei verbum testanti damnum ingentissimum attulerunt." Ita pontifex allocutus est homiliam habens in templo cathedrali Sidneii, praesentibus omnibus Australiae episcopis. "Vos oro atque obsecro - ad fideles intentus dixit - ut episcopos vestros adiuvetis et cum illis operam communem detis, ut malum illud repugnetur: cuius sceleris rei in tribunalia deferendi sunt." Nihilo minus sunt qui pontificem reprehendant, quod cum violentiae presbyterorum victimis non convenerit.

Benedictus etiam Australiae episcopos allocutus est opiniones saeculares reprehendens, quibus Deus e foro expellendus et religio privatim tantum colenda esse putatur: ab iis enim, qui sententiam illam tam ab evangelio alienam secuti sint, ecclesiae missionis intelligentiam obscurari.

Interea in planitiem ante hippodromon catervae iuvenum se congregare coeperunt cum pontifice orantes invigilaturi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae