Annus
2 0 0 8


C

Candidatos praesidentiales de copiis Americanis ex Iraquia revocandis aliter sentire

Baracus Obama (cuius photographema adponitur), qui ut candidatus democraticus summum Civitatum Americae Unitarum magistratum appetit, proclamavit se confestim copias USAe ex Iraquia revocaturum esse, si modo praesidens fieret: Americam enim minime securiorem esse, si tam obstinate omnium animi ad Iraquiam tantum intenti sint, praecipue autem bellum contra Al Caëda et Talebanos in Afganistania ducendum esse. Washingtoniae Martis die: "Bellum istud - inquit - et securitatem et existimationem et exercitum et commodum et divitias nostras deminuit, quibus omnibus egemus ut res adversas saeculi primi et vicesimi subeamus!"

Cui vehementer contradicit adversarius Johannes Mac Cain: aestum furentem copiarum USAe in Iraquia proposita fere adeptum esse idemque in Afganistania perficiendum, quoniam expeditio in Afganistaniam instar belli minime gesta sit; si praesidens creetur, se bellum Afganum commutaturum esse sicut bellum Iraquicum iamdiu commutatum sit, ad victoriam consequendam ducemque gregis Al Caëda in iudicium trahendum.

Disputationes de bellis in orientis mediiregionibus ducendis et de tromocratorum gregibus profligandis magni momenti ab observatoribus putantur, ut praesidens Civitatum Americae Unitarum deligatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae