De regimine "
De regimine "patriae concordiae" in Libano
creando
Maximi duces politici Libanenses, postquam per sex septimanas
disputaverunt, concorditer deliberaverunt regimen coniunctim
constituendum esse, quod moderabitur hodiernus minister primarius
Fouad Siniora (quam in imagine adposita aspicis):
fautores tum factionis occidentis amicae, cum partis
philosyriacae in eodem ministrorum consilio sedebunt. Praesidens
rei publicae Michaël Suleiman, qui in neutram partem propendere
putatur, ipse ministros rebus exteris et internis addictos
eliget.
Mense Maio praeterito optimum visum est regimen "patriae
concordiae" creare, sed pactiones hodie tantum consilium
propositum attigerunt: nam et populi discordia et politicorum
impotentia recentibus mensibus tantam perturbationem in cedrinam
nationem intulerunt, quam nemo ab anno MCMXC meminerit. Regimen
Quatariae pacem inter adversarios conciliavit, plerisque
nationibus potentissimis faventibus atque urgentibus.
Abhinc difficillima consilia capienda sunt, imprimis de
armatis gregis Hezbollah, qui negant se ab armis discessuros esse
ne patria indefensa sub Israëlis incursionibus maneat; nonnulli
rentur militias illas islamicas inter copias exercitus Libani
reducendas esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|