Annus
2 0 0 8


SUMMITAS GREGIS OCTONARII

SUMMITAS GREGIS OCTONARII

Bush laudat Coream Borealem

Praesidens US-Americanus George W. Bush, qui in insulam Hokkaido Iaponum advenit, ut conventui Gregis Octonarii (G8) adesset, defendebat consilia sui regiminis communisticam Coream Borealem deletum iri de indice terrarum, quae tromocratis prosint. Cui consilio reclamant multi Iapones, dicentes Coreanos primum debere explanare fata Iaponum, quos annis sexagenariis septuagenariisque praeteriti saeculi speculatores Coreae Septentrionalis vi abduxerunt et verisimiliter usque ad diem hodiernum contra voluntatem ipsorum in sua terra tenent.

"Civitates Unitae non relinquent vos in hac re explananda" - promisit Iaponibus Bush tempore conferentiae diurnariae, modo finito a se conventu ministri primarii Iaponici, Yasuo Fukuda. Dixit tamen Coream Borealem praemiatum iri debere, cum partem suae electrificinae nuclearis Yongbyon delevisset. Politici occidentales et Iapones timuerunt ibi cuspides nucleares a Coreanis strui.

"Hanc rem pro certo vidimus: turrim frigidariam (electrificinae Yongbyon) deletam, quod puto passum bonam directionem petentem" - addixit praesidens USA.

Licet fata abductorum Iaponum Iaponibus sint maximi momenti, tempore summitatis, quae officialiter die Lunae incipiet, imprimis problemata oeconomiae oecologiaeque globalis disputanda erunt ductoribus octo terrarum maximi in mundo momenti (praeter Sinas et Indiam, quae nondum sunt membra gregis G8), ut sunt exempli gratia effectus tepidarianus, citissime crescentia pretia petrolei et methani atque auxilia praebenda pauperibus terris Africae.

Bush quoque nuntiavit se affuturum esse mense Augusto Pecchini caerimoniis primi diei Olympiorum.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae